De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  2. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  3. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  4. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  5. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  6. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  7. id facit exiguum clinamen principiorum
  8. nec regione loci certa nec tempore certo.
  9. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  10. copia nec porro maioribus intervallis;
  11. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  12. qua propter quo nunc in motu principiorum
  13. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  14. et post haec semper simili ratione ferentur,
  15. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  16. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  17. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  18. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  19. nam neque quo possit genus ullum materiai
  20. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  21. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  22. naturam rerum mutare et vertere motus.
  23. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  24. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  25. summa tamen summa videatur stare quiete,
  26. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  27. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  28. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  29. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  30. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  31. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  32. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  33. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  34. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  35. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  36. omnia quae nobis longe confusa videntur
  37. et velut in viridi candor consistere colli.
  38. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  39. camporum complent belli simulacra cientes,
  40. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  41. aere renidescit tellus supterque virum vi
  42. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  43. icti reiectant voces ad sidera mundi
  44. et circum volitant equites mediosque repente
  45. tramittunt valido quatientes impete campos;
  46. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  47. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  48. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  49. qualia sint et quam longe distantia formis,
  50. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  51. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  52. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  53. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  54. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  55. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  56. esse pari filo similique adfecta figura.
  57. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  58. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  59. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  60. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  61. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  62. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  63. invenies tamen inter se differre figuris.
  64. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  65. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  66. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  67. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  68. turicremas propter mactatus concidit aras
  69. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  70. at mater viridis saltus orbata peragrans
  71. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  72. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  73. conspicere amissum fetum, completque querellis
  74. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  75. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  76. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  77. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  78. oblectare animum subitamque avertere curam,
  79. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  80. derivare queunt animum curaque levare;
  81. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  82. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  83. cornigeras norunt matres agnique petulci
  84. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  85. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  86. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  87. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  88. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  89. concharumque genus parili ratione videmus
  90. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  91. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  92. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  93. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  94. unius ad certam formam primordia rerum,
  95. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  96. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  97. quare fulmineus multo penetralior ignis
  98. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  99. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  100. subtilem magis e parvis constare figuris
  101. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  102. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  103. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  104. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  105. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  106. et quamvis subito per colum vina videmus
  107. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  108. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  109. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  110. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  111. inter se possint primordia singula quaeque
  112. singula per cuiusque foramina permanare.
  113. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  114. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  115. at contra taetra absinthi natura ferique
  116. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  117. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  118. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  119. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  120. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  121. proptereaque solere vias rescindere nostris
  122. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  123. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  124. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  125. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  126. horrorem constare elementis levibus aeque
  127. ac musaea mele, per chordas organici quae
  128. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  129. neu simili penetrare putes primordia forma
  130. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  131. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  132. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  133. neve bonos rerum simili constare colores
  134. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  135. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  136. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  137. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  138. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  139. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  140. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  141. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  142. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  143. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  144. titillare magis sensus quam laedere possint,
  145. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  146. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  147. dissimili dentata modo conpungere sensus
  148. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  149. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  150. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  151. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  152. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  153. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  154. semina confundunt inter se concita sensum;
  155. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  156. tute tibi partem ferias atque experiare.
  157. qua propter longe formas distare necessest
  158. principiis, varios quae possint edere sensus.
  159. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  160. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  161. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  162. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  163. prima acie constant ictus contemnere sueta
  164. et validi silices ac duri robora ferri
  165. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  166. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  167. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  168. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  169. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  170. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  171. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  172. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  173. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  174. at non esse tamen perplexis indupedita,
  175. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  176. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  177. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  178. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  179. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  180. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  181. * * *
  182. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  183. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  184. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  185. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  186. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  187. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  188. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  189. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  190. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  191. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  192. linquit enim supera taetri primordia viri,
  193. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  194. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  195. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  196. finita variare figurarum ratione.
  197. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  198. esse infinito debebunt corporis auctu.
  199. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate