De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe videre licet vivos existere vermes
  2. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  3. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  4. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  5. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  6. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  7. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  8. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  9. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  10. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  11. non alia longe ratione atque arida ligna
  12. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  13. iamne vides igitur magni primordia rerum
  14. referre in quali sint ordine quaeque locata
  15. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  16. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  17. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  18. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  19. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  20. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  21. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  22. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  23. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  24. sed magni referre ea primum quantula constent,
  25. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  26. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  27. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  28. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  29. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  30. antiquis ex ordinibus permota nova re
  31. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  32. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  33. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  34. * * *
  35. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  36. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  37. mollia mortali consistere corpore creta.
  38. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  39. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  40. aut similis totis animalibus esse putari.
  41. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  42. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  43. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  44. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  45. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  46. vitali ut possint consentire undique sensu.
  47. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  48. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  49. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  50. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  51. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  52. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  53. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  54. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  55. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  56. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  57. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  58. quatinus in pullos animalis vertier ova
  59. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  60. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  61. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  62. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  63. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  64. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  65. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  66. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  67. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  68. Principio nequeunt ullius corporis esse
  69. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  70. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  71. aere fluminibus terris terraque creatis,
  72. nec congressa modo vitalis convenientes
  73. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  74. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  75. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  76. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  77. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  78. dissoluuntur enim positurae principiorum
  79. et penitus motus vitales inpediuntur,
  80. donec materies omnis concussa per artus
  81. vitalis animae nodos a corpore solvit
  82. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  83. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  84. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  85. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  86. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  87. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  88. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  89. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  90. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  91. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  92. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  93. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  94. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  95. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  96. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  97. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  98. scire licet nullo primordia posse dolore
  99. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  100. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  101. corporibus, quorum motus novitate laborent
  102. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  103. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  104. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  105. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  106. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  107. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  108. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  109. multaque de rerum mixtura dicere callent
  110. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  111. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  112. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  113. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  114. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  115. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  116. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  117. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  118. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  119. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  120. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  121. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  122. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  123. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  124. umoris guttas mater cum terra recepit,
  125. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  126. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  127. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  128. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  129. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  130. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  131. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  132. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  133. nec sic interemit mors res ut materiai
  134. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  135. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  136. res ut convertant formas mutentque colores
  137. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  138. ut noscas referre earum primordia rerum
  139. cum quibus et quali positura contineantur
  140. et quos inter se dent motus accipiantque,
  141. neve putes aeterna penes residere potesse
  142. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  143. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  144. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  145. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  146. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  147. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  148. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  149. consimilis; verum positura discrepitant res.
  150. sic ipsis in rebus item iam materiai
  151. intervalla vias conexus pondera plagas
  152. concursus motus ordo positura figurae
  153. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  154. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  155. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  156. accedere et nova se species ostendere rerum.
  157. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  158. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  159. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  160. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  161. principio caeli clarum purumque colorem
  162. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  163. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  164. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  165. ex improviso si sint obiecta repente,
  166. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  167. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  168. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  169. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  170. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  171. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  172. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  173. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  174. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  175. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  176. infinita foris haec extra moenia mundi,
  177. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  178. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  179. Principio nobis in cunctas undique partis
  180. et latere ex utroque supra supterque per omne
  181. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se