De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vociferatur, et elucet natura profundi.
  2. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  3. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  4. seminaque innumero numero summaque profunda
  5. multimodis volitent aeterno percita motu,
  6. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  7. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  8. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  9. sponte sua forte offensando semina rerum
  10. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  11. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  12. magnarum rerum fierent exordia semper,
  13. terrai maris et caeli generisque animantum.
  14. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  15. esse alios alibi congressus materiai,
  16. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  17. Praeterea cum materies est multa parata,
  18. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  19. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  20. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  21. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  22. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  23. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  24. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  25. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  26. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  27. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  28. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  29. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  30. sint genere. in primis animalibus indice mente
  31. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  32. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  33. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  34. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  35. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  36. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  37. quando quidem vitae depactus terminus alte
  38. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  39. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  40. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  41. libera continuo, dominis privata superbis,
  42. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  43. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  44. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  45. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  46. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  47. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  48. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  49. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  50. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  51. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  52. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  53. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  54. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  55. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  56. primigenum maris et terrae solisque coortum
  57. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  58. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  59. unde mare et terrae possent augescere et unde
  60. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  61. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  62. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  63. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  64. umor ad umorem, terreno corpore terra
  65. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  66. donique ad extremum crescendi perfica finem
  67. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  68. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  69. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  70. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  71. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  72. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  73. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  74. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  75. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  76. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  77. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  78. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  79. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  80. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  81. inde minutatim vires et robur adultum
  82. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  83. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  84. et quo latior est, in cunctas undique partis
  85. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  86. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  87. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  88. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  89. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  90. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  91. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  92. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  93. corpora conficere et plagis infesta domare.
  94. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  95. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  96. omnia debet enim cibus integrare novando
  97. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  98. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  99. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  100. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  101. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  102. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  103. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  104. aurea de caelo demisit funis in arva
  105. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  106. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  107. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  108. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  109. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  110. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  111. conterimusque boves et viris agricolarum,
  112. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  113. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  114. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  115. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  116. et cum tempora temporibus praesentia confert
  117. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  118. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  119. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  120. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  121. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  122. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  123. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  124. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo