De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  2. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  3. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  4. quippe videre licet vivos existere vermes
  5. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  6. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  7. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  8. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  9. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  10. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  11. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  12. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  13. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  14. non alia longe ratione atque arida ligna
  15. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  16. iamne vides igitur magni primordia rerum
  17. referre in quali sint ordine quaeque locata
  18. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  19. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  20. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  21. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  22. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  23. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  24. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  25. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  26. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  27. sed magni referre ea primum quantula constent,
  28. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  29. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  30. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  31. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  32. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  33. antiquis ex ordinibus permota nova re
  34. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  35. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  36. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  37. * * *
  38. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  39. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  40. mollia mortali consistere corpore creta.
  41. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  42. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  43. aut similis totis animalibus esse putari.
  44. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  45. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  46. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  47. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  48. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  49. vitali ut possint consentire undique sensu.
  50. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  51. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  52. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  53. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  54. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  55. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  56. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  57. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  58. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  59. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  60. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  61. quatinus in pullos animalis vertier ova
  62. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  63. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  64. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  65. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  66. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  67. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  68. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  69. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  70. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  71. Principio nequeunt ullius corporis esse
  72. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  73. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  74. aere fluminibus terris terraque creatis,
  75. nec congressa modo vitalis convenientes
  76. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  77. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  78. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  79. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  80. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  81. dissoluuntur enim positurae principiorum
  82. et penitus motus vitales inpediuntur,
  83. donec materies omnis concussa per artus
  84. vitalis animae nodos a corpore solvit
  85. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  86. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  87. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  88. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  89. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  90. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  91. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  92. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  93. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  94. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  95. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  96. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  97. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  98. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  99. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  100. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  101. scire licet nullo primordia posse dolore
  102. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  103. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  104. corporibus, quorum motus novitate laborent
  105. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  106. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  107. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  108. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  109. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  110. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  111. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  112. multaque de rerum mixtura dicere callent
  113. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  114. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  115. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  116. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  117. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  118. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  119. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  120. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  121. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  122. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  123. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  124. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  125. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  126. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  127. umoris guttas mater cum terra recepit,
  128. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  129. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  130. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  131. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  132. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  133. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  134. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  135. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  136. nec sic interemit mors res ut materiai
  137. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  138. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  139. res ut convertant formas mutentque colores
  140. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  141. ut noscas referre earum primordia rerum
  142. cum quibus et quali positura contineantur
  143. et quos inter se dent motus accipiantque,
  144. neve putes aeterna penes residere potesse
  145. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  146. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  147. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  148. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  149. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  150. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  151. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  152. consimilis; verum positura discrepitant res.
  153. sic ipsis in rebus item iam materiai
  154. intervalla vias conexus pondera plagas
  155. concursus motus ordo positura figurae
  156. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  157. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  158. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  159. accedere et nova se species ostendere rerum.
  160. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  161. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  162. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  163. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  164. principio caeli clarum purumque colorem
  165. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  166. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  167. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  168. ex improviso si sint obiecta repente,
  169. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  170. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  171. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  172. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  173. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  174. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  175. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  176. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  177. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  178. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  179. infinita foris haec extra moenia mundi,
  180. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  181. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  182. Principio nobis in cunctas undique partis
  183. et latere ex utroque supra supterque per omne
  184. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  185. vociferatur, et elucet natura profundi.
  186. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  187. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  188. seminaque innumero numero summaque profunda
  189. multimodis volitent aeterno percita motu,
  190. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  191. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  192. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  193. sponte sua forte offensando semina rerum
  194. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  195. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  196. magnarum rerum fierent exordia semper,
  197. terrai maris et caeli generisque animantum.
  198. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  199. esse alios alibi congressus materiai,
  200. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  201. Praeterea cum materies est multa parata,
  202. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  203. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  204. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  205. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  206. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  207. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  208. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  209. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  210. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  211. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  212. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  213. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  214. sint genere. in primis animalibus indice mente
  215. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  216. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  217. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  218. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  219. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  220. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  221. quando quidem vitae depactus terminus alte
  222. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  223. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  224. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  225. libera continuo, dominis privata superbis,
  226. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  227. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  228. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  229. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  230. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  231. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  232. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  233. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  234. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  235. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  236. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  237. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  238. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  239. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  240. primigenum maris et terrae solisque coortum
  241. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  242. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  243. unde mare et terrae possent augescere et unde
  244. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  245. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  246. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  247. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  248. umor ad umorem, terreno corpore terra
  249. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  250. donique ad extremum crescendi perfica finem
  251. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  252. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  253. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  254. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  255. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  256. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  257. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  258. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  259. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  260. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  261. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  262. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  263. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  264. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  265. inde minutatim vires et robur adultum
  266. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  267. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  268. et quo latior est, in cunctas undique partis
  269. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  270. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  271. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  272. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  273. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  274. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  275. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  276. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  277. corpora conficere et plagis infesta domare.
  278. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  279. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  280. omnia debet enim cibus integrare novando
  281. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  282. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  283. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  284. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus