De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genere ex uno consistat principiorum,
  2. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  3. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  4. atque potestates, ita plurima principiorum
  5. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  6. Principio tellus habet in se corpora prima,
  7. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  8. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  9. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  10. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  11. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  12. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  13. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  14. montivago generi possit praebere ferarum.
  15. quare magna deum mater materque ferarum
  16. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  17. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  18. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  19. aeris in spatio magnam pendere docentes
  20. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  21. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  22. officiis debet molliri victa parentum.
  23. muralique caput summum cinxere corona,
  24. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  25. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  26. horrifice fertur divinae matris imago.
  27. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  28. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  29. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  30. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  31. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  32. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  33. significare volunt indignos esse putandos,
  34. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  35. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  36. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  37. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  38. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  39. ingratos animos atque impia pectora volgi
  40. conterrere metu quae possint numine divae.
  41. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  42. munificat tacita mortalis muta salute,
  43. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  44. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  45. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  46. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  47. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  48. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  49. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  50. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  51. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  52. cum pueri circum puerum pernice chorea
  53. armat et in numerum pernice chorea
  54. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  55. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  56. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  57. propterea magnam armati matrem comitantur,
  58. aut quia significant divam praedicere ut armis
  59. ac virtute velint patriam defendere terram
  60. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  61. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  62. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  63. omnis enim per se divom natura necessest
  64. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  65. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  66. nam privata dolore omni, privata periclis,
  67. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  68. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  69. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  70. et quia multarum potitur primordia rerum,
  71. multa modis multis effert in lumina solis.
  72. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  73. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  74. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  75. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  76. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  77. religione animum turpi contingere parcat.
  78. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  79. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  80. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  81. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  82. dissimili vivont specie retinentque parentum
  83. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  84. tanta est in quovis genere herbae materiai
  85. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  86. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  87. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  88. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  89. dissimili perfecta figura principiorum.
  90. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  91. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  92. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  93. scintillasque agere ac late differre favillam.
  94. cetera consimili mentis ratione peragrans
  95. invenies igitur multarum semina rerum
  96. corpore celare et varias cohibere figuras.
  97. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  98. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  99. haec igitur variis debent constare figuris;
  100. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  101. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  102. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  103. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  104. conveniunt et res permixto semine constant.
  105. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  106. multa elementa vides multis communia verbis,
  107. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  108. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  109. non quo multa parum communis littera currat
  110. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  111. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  112. sic aliis in rebus item communia multa
  113. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  114. dissimili tamen inter se consistere summa
  115. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  116. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  117. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  118. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  119. semiferas hominum species existere et altos
  120. inter dum ramos egigni corpore vivo
  121. multaque conecti terrestria membra marinis,
  122. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  123. pascere naturam per terras omniparentis.
  124. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  125. seminibus certis certa genetrice creata
  126. conservare genus crescentia posse videmus.
  127. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  128. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  129. corpora discedunt conexaque convenientis
  130. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  131. reicere in terras naturam, multaque caecis
  132. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  133. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  134. vitalis motus consentire atque imitari.
  135. sed ne forte putes animalia sola teneri
  136. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  137. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  138. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  139. dissimili constare figura principiorum;
  140. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  141. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  142. semina cum porro distent, differre necessust
  143. intervalla vias conexus pondera plagas
  144. concursus motus; quae non animalia solum
  145. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  146. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  147. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  148. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  149. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  150. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  151. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  152. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  153. corpora consimili sint eius tincta colore;
  154. nullus enim color est omnino materiai
  155. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  156. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  157. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  158. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  159. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  160. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  161. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  162. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  163. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  164. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  165. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  166. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  167. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  168. immutabile enim quiddam superare necessest,
  169. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  170. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  171. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  172. proinde colore cave contingas semina rerum,
  173. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  174. Praeterea si nulla coloris principiis est
  175. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  176. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  177. propterea magni quod refert, semina quaeque
  178. cum quibus et quali positura contineantur
  179. et quos inter se dent motus accipiantque,
  180. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  181. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  182. marmoreo fieri possint candore repente,
  183. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  184. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  185. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  186. materies ubi permixta est illius et ordo
  187. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  188. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  189. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  190. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  191. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  192. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  193. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  194. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  195. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  196. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  197. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  198. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  199. aut alio in quovis uno puroque nitore
  200. dissimiles longe inter se variosque colores.
  201. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  202. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  203. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  204. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  205. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  206. principiis rerum non numquam causa colores,
  207. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  208. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  209. quippe etenim multo proclivius exorientur
  210. candida de nullo quam nigro nata colore
  211. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  212. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  213. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  214. scire licet quam sint nullo velata colore;
  215. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  216. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  217. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  218. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  219. quae sita cervices circum collumque coronat;
  220. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  221. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  222. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  223. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  224. consimili mutat ratione obversa colores;
  225. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  226. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  227. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  228. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  229. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  230. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  231. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  232. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  233. sed variis formis variantes edere tactus.
  234. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  235. est natura coloris et omnia principiorum
  236. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  237. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  238. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  239. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  240. ex albis album pinnis iactare colorem
  241. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  242. aut alio quovis uno varioque colore.
  243. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  244. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  245. evanescere paulatim stinguique colorem;
  246. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  247. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  248. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  249. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  250. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  251. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  252. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  253. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  254. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  255. scire licet quaedam tam constare orba colore
  256. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  257. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  258. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  259. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  260. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  261. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  262. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  263. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  264. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  265. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  266. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  267. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  268. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  269. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  270. concoctosque suo contractans perdere viro,
  271. propter eandem rem debent primordia rerum
  272. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  273. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  274. nec simili ratione saporem denique quemquam
  275. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  276. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  277. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  278. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  279. inmortalia si volumus subiungere rebus
  280. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  281. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  282. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  283. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  284. principiis constare. neque id manufesta refutant