De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  2. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  3. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  4. et quo iactari magis omnia materiai
  5. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  6. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  7. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  8. inmensumque patere in cunctas undique partis
  9. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  10. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  11. reddita corporibus primis per inane profundum,
  12. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  13. partim intervallis magnis confulta resultant,
  14. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  15. et quae cumque magis condenso conciliatu
  16. exiguis intervallis convecta resultant,
  17. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  18. haec validas saxi radices et fera ferri
  19. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  20. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  21. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  22. in magnis intervallis; haec aera rarum
  23. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  24. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  25. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  26. consociare etiam motus potuere recepta.
  27. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  28. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  29. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  30. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  31. multa minuta modis multis per inane videbis
  32. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  33. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  34. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  35. conciliis et discidiis exercita crebris;
  36. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  37. quale sit in magno iactari semper inani.
  38. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  39. exemplare dare et vestigia notitiai.
  40. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  41. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  42. quod tales turbae motus quoque materiai
  43. significant clandestinos caecosque subesse.
  44. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  45. commutare viam retroque repulsa reverti
  46. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  47. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  48. prima moventur enim per se primordia rerum,
  49. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  50. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  51. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  52. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  53. sic a principiis ascendit motus et exit
  54. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  55. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  56. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  57. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  58. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  59. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  60. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  61. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  62. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  63. convestire sua perfundens omnia luce,
  64. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  65. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  66. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  67. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  68. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  69. sed complexa meant inter se conque globata;
  70. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  71. officiuntur, uti cogantur tardius ire.