De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  2. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  3. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  4. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  5. iucundo sensu cura semota metuque?
  6. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  7. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  8. delicias quoque uti multas substernere possint
  9. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  10. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  11. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  12. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  13. nec domus argento fulget auroque renidet
  14. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  15. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  16. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  17. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  18. praesertim cum tempestas adridet et anni
  19. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  20. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  21. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  22. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  23. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  24. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  25. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  26. si non forte tuas legiones per loca campi
  27. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  28. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  29. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  30. his tibi tum rebus timefactae religiones
  31. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  32. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  33. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  34. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  35. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  36. audacterque inter reges rerumque potentis
  37. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  38. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  39. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  40. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  41. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  42. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  43. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  44. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  45. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  46. non radii solis neque lucida tela diei
  47. discutiant, sed naturae species ratioque.
  48. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  49. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  50. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  51. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  52. expediam: tu te dictis praebere memento.
  53. nam certe non inter se stipata cohaeret
  54. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  55. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  56. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  57. cum tamen incolumis videatur summa manere
  58. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  59. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  60. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  61. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  62. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  63. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  64. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  65. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  66. Si cessare putas rerum primordia posse
  67. cessandoque novos rerum progignere motus,
  68. avius a vera longe ratione vagaris.
  69. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  70. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  71. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe