De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  2. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  3. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  4. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  5. inmortalia si volumus subiungere rebus
  6. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  7. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  8. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  9. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  10. principiis constare. neque id manufesta refutant
  11. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  12. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  13. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  14. quippe videre licet vivos existere vermes
  15. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  16. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  17. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  18. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  19. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  20. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  21. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  22. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  23. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  24. non alia longe ratione atque arida ligna
  25. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  26. iamne vides igitur magni primordia rerum
  27. referre in quali sint ordine quaeque locata
  28. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  29. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  30. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  31. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  32. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  33. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  34. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  35. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  36. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  37. sed magni referre ea primum quantula constent,
  38. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  39. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  40. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  41. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  42. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  43. antiquis ex ordinibus permota nova re
  44. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  45. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  46. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  47. * * *
  48. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  49. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  50. mollia mortali consistere corpore creta.
  51. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  52. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  53. aut similis totis animalibus esse putari.
  54. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  55. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  56. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  57. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  58. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  59. vitali ut possint consentire undique sensu.
  60. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  61. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  62. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  63. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  64. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  65. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  66. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  67. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  68. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  69. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  70. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  71. quatinus in pullos animalis vertier ova
  72. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  73. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  74. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  75. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  76. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  77. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  78. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  79. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  80. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  81. Principio nequeunt ullius corporis esse
  82. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  83. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  84. aere fluminibus terris terraque creatis,
  85. nec congressa modo vitalis convenientes
  86. contulit inter se motus, quibus omnituentes