De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  2. nec simili ratione saporem denique quemquam
  3. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  4. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  5. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  6. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  7. inmortalia si volumus subiungere rebus
  8. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  9. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  10. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  11. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  12. principiis constare. neque id manufesta refutant
  13. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  14. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  15. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  16. quippe videre licet vivos existere vermes
  17. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  18. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  19. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  20. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  21. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  22. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  23. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  24. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  25. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  26. non alia longe ratione atque arida ligna
  27. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  28. iamne vides igitur magni primordia rerum
  29. referre in quali sint ordine quaeque locata
  30. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  31. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  32. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  33. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  34. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  35. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  36. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  37. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  38. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  39. sed magni referre ea primum quantula constent,
  40. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  41. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  42. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  43. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  44. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  45. antiquis ex ordinibus permota nova re
  46. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  47. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  48. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  49. * * *
  50. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  51. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  52. mollia mortali consistere corpore creta.
  53. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  54. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  55. aut similis totis animalibus esse putari.
  56. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  57. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  58. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  59. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  60. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  61. vitali ut possint consentire undique sensu.
  62. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  63. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  64. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  65. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  66. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  67. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  68. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  69. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  70. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  71. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  72. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  73. quatinus in pullos animalis vertier ova
  74. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  75. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  76. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  77. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  78. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  79. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  80. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  81. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  82. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  83. Principio nequeunt ullius corporis esse
  84. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  85. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  86. aere fluminibus terris terraque creatis,
  87. nec congressa modo vitalis convenientes
  88. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  89. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  90. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  91. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  92. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  93. dissoluuntur enim positurae principiorum
  94. et penitus motus vitales inpediuntur,
  95. donec materies omnis concussa per artus
  96. vitalis animae nodos a corpore solvit
  97. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  98. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  99. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?