De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea si nulla coloris principiis est
  2. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  3. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  4. propterea magni quod refert, semina quaeque
  5. cum quibus et quali positura contineantur
  6. et quos inter se dent motus accipiantque,
  7. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  8. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  9. marmoreo fieri possint candore repente,
  10. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  11. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  12. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  13. materies ubi permixta est illius et ordo
  14. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  15. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  16. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  17. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  18. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  19. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  20. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  21. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  22. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  23. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  24. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  25. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  26. aut alio in quovis uno puroque nitore
  27. dissimiles longe inter se variosque colores.
  28. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  29. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  30. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  31. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  32. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  33. principiis rerum non numquam causa colores,
  34. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  35. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  36. quippe etenim multo proclivius exorientur
  37. candida de nullo quam nigro nata colore
  38. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  39. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  40. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  41. scire licet quam sint nullo velata colore;
  42. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  43. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  44. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  45. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  46. quae sita cervices circum collumque coronat;
  47. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  48. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  49. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  50. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  51. consimili mutat ratione obversa colores;
  52. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  53. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  54. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  55. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  56. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  57. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  58. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  59. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  60. sed variis formis variantes edere tactus.
  61. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  62. est natura coloris et omnia principiorum
  63. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  64. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  65. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  66. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  67. ex albis album pinnis iactare colorem
  68. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  69. aut alio quovis uno varioque colore.
  70. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  71. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  72. evanescere paulatim stinguique colorem;
  73. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  74. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  75. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  76. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  77. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  78. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  79. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  80. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  81. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  82. scire licet quaedam tam constare orba colore
  83. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  84. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  85. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  86. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  87. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  88. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  89. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  90. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  91. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  92. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  93. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  94. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  95. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  96. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  97. concoctosque suo contractans perdere viro,
  98. propter eandem rem debent primordia rerum
  99. non adhibere suum gignundis rebus odorem