De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  2. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  3. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  4. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  5. et quo iactari magis omnia materiai
  6. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  7. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  8. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  9. inmensumque patere in cunctas undique partis
  10. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  11. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  12. reddita corporibus primis per inane profundum,
  13. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  14. partim intervallis magnis confulta resultant,
  15. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  16. et quae cumque magis condenso conciliatu
  17. exiguis intervallis convecta resultant,
  18. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  19. haec validas saxi radices et fera ferri
  20. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  21. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  22. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  23. in magnis intervallis; haec aera rarum
  24. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  25. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  26. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  27. consociare etiam motus potuere recepta.
  28. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  29. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  30. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  31. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  32. multa minuta modis multis per inane videbis
  33. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  34. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  35. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  36. conciliis et discidiis exercita crebris;
  37. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  38. quale sit in magno iactari semper inani.
  39. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  40. exemplare dare et vestigia notitiai.
  41. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  42. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  43. quod tales turbae motus quoque materiai
  44. significant clandestinos caecosque subesse.
  45. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  46. commutare viam retroque repulsa reverti
  47. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  48. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  49. prima moventur enim per se primordia rerum,
  50. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  51. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  52. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  53. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  54. sic a principiis ascendit motus et exit
  55. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  56. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  57. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  58. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  59. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  60. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  61. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  62. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  63. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  64. convestire sua perfundens omnia luce,
  65. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  66. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  67. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  68. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  69. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  70. sed complexa meant inter se conque globata;
  71. qua propter simul inter se retrahuntur et extra