De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  2. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  3. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  4. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  5. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  6. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  7. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  8. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  9. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  10. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  11. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  12. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  13. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  14. concoctosque suo contractans perdere viro,
  15. propter eandem rem debent primordia rerum
  16. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  17. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  18. nec simili ratione saporem denique quemquam
  19. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  20. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  21. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  22. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  23. inmortalia si volumus subiungere rebus
  24. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  25. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  26. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  27. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  28. principiis constare. neque id manufesta refutant
  29. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  30. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  31. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  32. quippe videre licet vivos existere vermes
  33. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  34. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  35. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  36. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  37. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  38. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  39. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  40. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  41. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  42. non alia longe ratione atque arida ligna
  43. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  44. iamne vides igitur magni primordia rerum
  45. referre in quali sint ordine quaeque locata
  46. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  47. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  48. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  49. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  50. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  51. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  52. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  53. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  54. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  55. sed magni referre ea primum quantula constent,
  56. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  57. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  58. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  59. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  60. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  61. antiquis ex ordinibus permota nova re
  62. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  63. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  64. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  65. * * *
  66. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  67. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  68. mollia mortali consistere corpore creta.
  69. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  70. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  71. aut similis totis animalibus esse putari.
  72. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  73. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  74. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  75. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  76. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  77. vitali ut possint consentire undique sensu.
  78. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  79. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  80. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  81. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  82. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  83. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  84. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  85. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  86. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  87. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  88. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  89. quatinus in pullos animalis vertier ova
  90. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  91. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  92. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  93. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  94. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  95. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  96. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  97. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  98. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  99. Principio nequeunt ullius corporis esse
  100. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  101. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  102. aere fluminibus terris terraque creatis,
  103. nec congressa modo vitalis convenientes
  104. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  105. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  106. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  107. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  108. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  109. dissoluuntur enim positurae principiorum
  110. et penitus motus vitales inpediuntur,
  111. donec materies omnis concussa per artus
  112. vitalis animae nodos a corpore solvit
  113. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  114. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  115. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  116. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  117. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  118. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  119. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  120. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  121. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  122. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  123. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  124. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  125. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  126. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  127. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  128. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  129. scire licet nullo primordia posse dolore
  130. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  131. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  132. corporibus, quorum motus novitate laborent
  133. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  134. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  135. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  136. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  137. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  138. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  139. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  140. multaque de rerum mixtura dicere callent
  141. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  142. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  143. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  144. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  145. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  146. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  147. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  148. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  149. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  150. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  151. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  152. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  153. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  154. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  155. umoris guttas mater cum terra recepit,
  156. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  157. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  158. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  159. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  160. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  161. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  162. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  163. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  164. nec sic interemit mors res ut materiai
  165. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  166. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  167. res ut convertant formas mutentque colores
  168. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  169. ut noscas referre earum primordia rerum
  170. cum quibus et quali positura contineantur
  171. et quos inter se dent motus accipiantque,
  172. neve putes aeterna penes residere potesse
  173. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  174. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  175. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  176. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  177. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  178. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  179. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  180. consimilis; verum positura discrepitant res.
  181. sic ipsis in rebus item iam materiai
  182. intervalla vias conexus pondera plagas
  183. concursus motus ordo positura figurae
  184. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  185. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  186. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  187. accedere et nova se species ostendere rerum.
  188. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  189. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  190. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  191. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  192. principio caeli clarum purumque colorem
  193. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  194. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  195. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  196. ex improviso si sint obiecta repente,
  197. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  198. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  199. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  200. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  201. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  202. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  203. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  204. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  205. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  206. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  207. infinita foris haec extra moenia mundi,
  208. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  209. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  210. Principio nobis in cunctas undique partis
  211. et latere ex utroque supra supterque per omne
  212. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  213. vociferatur, et elucet natura profundi.
  214. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  215. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  216. seminaque innumero numero summaque profunda
  217. multimodis volitent aeterno percita motu,
  218. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  219. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  220. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  221. sponte sua forte offensando semina rerum
  222. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  223. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  224. magnarum rerum fierent exordia semper,
  225. terrai maris et caeli generisque animantum.
  226. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  227. esse alios alibi congressus materiai,
  228. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  229. Praeterea cum materies est multa parata,
  230. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  231. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  232. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  233. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  234. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  235. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  236. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  237. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  238. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  239. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  240. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  241. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  242. sint genere. in primis animalibus indice mente
  243. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  244. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  245. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  246. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  247. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  248. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  249. quando quidem vitae depactus terminus alte
  250. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  251. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  252. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  253. libera continuo, dominis privata superbis,
  254. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  255. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  256. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  257. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  258. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  259. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  260. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  261. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  262. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  263. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  264. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  265. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  266. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  267. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  268. primigenum maris et terrae solisque coortum
  269. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  270. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  271. unde mare et terrae possent augescere et unde
  272. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  273. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  274. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  275. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  276. umor ad umorem, terreno corpore terra
  277. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  278. donique ad extremum crescendi perfica finem
  279. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  280. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  281. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  282. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  283. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  284. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  285. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  286. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  287. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  288. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  289. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  290. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  291. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  292. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  293. inde minutatim vires et robur adultum
  294. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  295. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  296. et quo latior est, in cunctas undique partis
  297. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  298. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  299. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  300. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  301. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  302. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  303. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  304. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  305. corpora conficere et plagis infesta domare.
  306. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  307. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  308. omnia debet enim cibus integrare novando
  309. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  310. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  311. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  312. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  313. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  314. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  315. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  316. aurea de caelo demisit funis in arva
  317. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  318. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  319. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  320. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  321. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  322. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  323. conterimusque boves et viris agricolarum,
  324. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  325. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  326. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  327. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  328. et cum tempora temporibus praesentia confert
  329. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  330. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  331. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  332. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  333. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  334. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  335. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  336. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo