De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  2. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  3. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  4. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  5. et quamvis subito per colum vina videmus
  6. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  7. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  8. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  9. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  10. inter se possint primordia singula quaeque
  11. singula per cuiusque foramina permanare.
  12. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  13. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  14. at contra taetra absinthi natura ferique
  15. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  16. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  17. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  18. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  19. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  20. proptereaque solere vias rescindere nostris
  21. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  22. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  23. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  24. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  25. horrorem constare elementis levibus aeque
  26. ac musaea mele, per chordas organici quae
  27. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  28. neu simili penetrare putes primordia forma
  29. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  30. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  31. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  32. neve bonos rerum simili constare colores
  33. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  34. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  35. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  36. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  37. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  38. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  39. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  40. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  41. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  42. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  43. titillare magis sensus quam laedere possint,
  44. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  45. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  46. dissimili dentata modo conpungere sensus
  47. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  48. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  49. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  50. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  51. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  52. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  53. semina confundunt inter se concita sensum;
  54. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  55. tute tibi partem ferias atque experiare.
  56. qua propter longe formas distare necessest
  57. principiis, varios quae possint edere sensus.
  58. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  59. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  60. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  61. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  62. prima acie constant ictus contemnere sueta
  63. et validi silices ac duri robora ferri
  64. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  65. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  66. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  67. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  68. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  69. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  70. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  71. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  72. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  73. at non esse tamen perplexis indupedita,
  74. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  75. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  76. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  77. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  78. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  79. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  80. * * *
  81. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  82. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  83. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  84. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  85. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  86. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  87. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  88. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  89. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  90. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  91. linquit enim supera taetri primordia viri,
  92. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  93. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  94. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  95. finita variare figurarum ratione.
  96. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  97. esse infinito debebunt corporis auctu.
  98. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  99. corporis inter se multum variare figurae
  100. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  101. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  102. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  103. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  104. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  105. formai speciem totius corporis eius,
  106. quod super est, si forte voles variare figuras,
  107. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  108. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  109. si tu forte voles etiam variare figuras.
  110. ergo formarum novitatem corporis augmen
  111. subsequitur. quare non est ut credere possis
  112. esse infinitis distantia semina formis,
  113. ne quaedam cogas inmani maximitate
  114. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  115. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  116. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  117. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  118. saecla novo rerum superata colore iacerent
  119. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  120. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  121. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  122. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  123. cedere item retro possent in deteriores
  124. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  125. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  126. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  127. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  128. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  129. materiem quoque finitis differe figuris.
  130. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  131. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  132. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  133. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  134. ergo finita distant ratione creata,
  135. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  136. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  137. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  138. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  139. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  140. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  141. formarum finita, necesse est quae similes sint
  142. esse infinitas aut summam materiai
  143. finitam constare, id quod non esse probavi.
  144. * * *
  145. versibus ostendam corpuscula materiai
  146. ex infinito summam rerum usque tenere
  147. undique protelo plagarum continuato.
  148. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  149. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  150. at regione locoque alio terrisque remotis
  151. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  152. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  153. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  154. milibus e multis vallo munitur eburno,
  155. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  156. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  157. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  158. unica res quaedem nativo corpore sola,
  159. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  160. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  161. unde ea progigni possit concepta, creari
  162. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  163. quippe etenim sumant alii finita per omne
  164. corpora iactari unius genitalia rei,
  165. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  166. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  167. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  168. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  169. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  170. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  171. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  172. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  173. infidi maris insidias virisque dolumque
  174. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  175. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  176. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  177. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  178. disiectare aestus diversi materiai,
  179. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  180. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  181. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  182. et res progigni et genitas procrescere posse.
  183. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  184. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  185. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  186. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  187. nec porro rerum genitales auctificique
  188. motus perpetuo possunt servare creata.
  189. sic aequo geritur certamine principiorum
  190. ex infinito contractum tempore bellum.
  191. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  192. et superantur item. miscetur funere vagor,
  193. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  194. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  195. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  196. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  197. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  198. convenit et memori mandatum mente tenere,
  199. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  200. quod genere ex uno consistat principiorum,
  201. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  202. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  203. atque potestates, ita plurima principiorum
  204. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  205. Principio tellus habet in se corpora prima,
  206. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  207. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  208. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  209. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  210. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  211. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  212. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  213. montivago generi possit praebere ferarum.
  214. quare magna deum mater materque ferarum
  215. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  216. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  217. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  218. aeris in spatio magnam pendere docentes
  219. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  220. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  221. officiis debet molliri victa parentum.
  222. muralique caput summum cinxere corona,
  223. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  224. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  225. horrifice fertur divinae matris imago.
  226. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  227. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  228. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  229. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  230. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  231. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  232. significare volunt indignos esse putandos,
  233. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  234. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  235. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  236. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  237. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  238. ingratos animos atque impia pectora volgi
  239. conterrere metu quae possint numine divae.
  240. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  241. munificat tacita mortalis muta salute,
  242. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  243. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  244. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  245. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  246. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  247. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  248. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  249. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  250. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  251. cum pueri circum puerum pernice chorea
  252. armat et in numerum pernice chorea
  253. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  254. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  255. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  256. propterea magnam armati matrem comitantur,
  257. aut quia significant divam praedicere ut armis
  258. ac virtute velint patriam defendere terram
  259. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  260. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  261. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  262. omnis enim per se divom natura necessest
  263. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  264. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  265. nam privata dolore omni, privata periclis,
  266. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  267. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  268. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  269. et quia multarum potitur primordia rerum,
  270. multa modis multis effert in lumina solis.
  271. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  272. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  273. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  274. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  275. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  276. religione animum turpi contingere parcat.
  277. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  278. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  279. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  280. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  281. dissimili vivont specie retinentque parentum
  282. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  283. tanta est in quovis genere herbae materiai
  284. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  285. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  286. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  287. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  288. dissimili perfecta figura principiorum.
  289. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  290. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  291. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  292. scintillasque agere ac late differre favillam.
  293. cetera consimili mentis ratione peragrans
  294. invenies igitur multarum semina rerum
  295. corpore celare et varias cohibere figuras.
  296. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  297. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  298. haec igitur variis debent constare figuris;
  299. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  300. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  301. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  302. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  303. conveniunt et res permixto semine constant.
  304. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  305. multa elementa vides multis communia verbis,
  306. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  307. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  308. non quo multa parum communis littera currat
  309. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  310. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  311. sic aliis in rebus item communia multa
  312. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  313. dissimili tamen inter se consistere summa
  314. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  315. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  316. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  317. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  318. semiferas hominum species existere et altos
  319. inter dum ramos egigni corpore vivo
  320. multaque conecti terrestria membra marinis,
  321. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  322. pascere naturam per terras omniparentis.
  323. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  324. seminibus certis certa genetrice creata
  325. conservare genus crescentia posse videmus.
  326. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  327. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  328. corpora discedunt conexaque convenientis
  329. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  330. reicere in terras naturam, multaque caecis
  331. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  332. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  333. vitalis motus consentire atque imitari.
  334. sed ne forte putes animalia sola teneri
  335. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  336. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  337. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  338. dissimili constare figura principiorum;
  339. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  340. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  341. semina cum porro distent, differre necessust
  342. intervalla vias conexus pondera plagas
  343. concursus motus; quae non animalia solum
  344. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  345. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  346. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  347. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  348. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  349. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  350. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  351. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  352. corpora consimili sint eius tincta colore;
  353. nullus enim color est omnino materiai
  354. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  355. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  356. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  357. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  358. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  359. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  360. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  361. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  362. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  363. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  364. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  365. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  366. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  367. immutabile enim quiddam superare necessest,
  368. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  369. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  370. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  371. proinde colore cave contingas semina rerum,
  372. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  373. Praeterea si nulla coloris principiis est
  374. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  375. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  376. propterea magni quod refert, semina quaeque
  377. cum quibus et quali positura contineantur
  378. et quos inter se dent motus accipiantque,
  379. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  380. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  381. marmoreo fieri possint candore repente,
  382. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  383. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  384. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  385. materies ubi permixta est illius et ordo
  386. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  387. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  388. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  389. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  390. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  391. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  392. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  393. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  394. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  395. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  396. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  397. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  398. aut alio in quovis uno puroque nitore
  399. dissimiles longe inter se variosque colores.
  400. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  401. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  402. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  403. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  404. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  405. principiis rerum non numquam causa colores,
  406. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  407. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  408. quippe etenim multo proclivius exorientur
  409. candida de nullo quam nigro nata colore
  410. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  411. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  412. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  413. scire licet quam sint nullo velata colore;
  414. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  415. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  416. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  417. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  418. quae sita cervices circum collumque coronat;
  419. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  420. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  421. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  422. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  423. consimili mutat ratione obversa colores;
  424. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  425. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  426. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  427. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  428. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  429. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  430. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  431. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  432. sed variis formis variantes edere tactus.
  433. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  434. est natura coloris et omnia principiorum
  435. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  436. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  437. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  438. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  439. ex albis album pinnis iactare colorem
  440. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  441. aut alio quovis uno varioque colore.
  442. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  443. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  444. evanescere paulatim stinguique colorem;
  445. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  446. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  447. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  448. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  449. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  450. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  451. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  452. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  453. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  454. scire licet quaedam tam constare orba colore
  455. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,