De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  2. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  3. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  4. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  5. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  6. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  7. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  8. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  9. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  10. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  11. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  12. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  13. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  14. concoctosque suo contractans perdere viro,
  15. propter eandem rem debent primordia rerum
  16. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  17. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  18. nec simili ratione saporem denique quemquam
  19. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  20. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  21. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  22. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  23. inmortalia si volumus subiungere rebus
  24. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  25. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  26. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  27. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  28. principiis constare. neque id manufesta refutant
  29. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  30. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  31. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  32. quippe videre licet vivos existere vermes
  33. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  34. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  35. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  36. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  37. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  38. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  39. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  40. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  41. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  42. non alia longe ratione atque arida ligna
  43. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  44. iamne vides igitur magni primordia rerum
  45. referre in quali sint ordine quaeque locata
  46. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  47. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  48. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  49. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  50. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  51. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  52. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  53. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  54. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  55. sed magni referre ea primum quantula constent,
  56. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  57. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  58. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  59. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  60. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  61. antiquis ex ordinibus permota nova re
  62. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  63. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  64. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  65. * * *
  66. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  67. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  68. mollia mortali consistere corpore creta.
  69. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  70. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  71. aut similis totis animalibus esse putari.
  72. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  73. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  74. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  75. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  76. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  77. vitali ut possint consentire undique sensu.
  78. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  79. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  80. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  81. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  82. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  83. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  84. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  85. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  86. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  87. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  88. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  89. quatinus in pullos animalis vertier ova
  90. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  91. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  92. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  93. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  94. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  95. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  96. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  97. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  98. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  99. Principio nequeunt ullius corporis esse
  100. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  101. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  102. aere fluminibus terris terraque creatis,
  103. nec congressa modo vitalis convenientes
  104. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  105. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  106. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  107. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  108. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  109. dissoluuntur enim positurae principiorum
  110. et penitus motus vitales inpediuntur,
  111. donec materies omnis concussa per artus
  112. vitalis animae nodos a corpore solvit
  113. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  114. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  115. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  116. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  117. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  118. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  119. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  120. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  121. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  122. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  123. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  124. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  125. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  126. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  127. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  128. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  129. scire licet nullo primordia posse dolore
  130. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  131. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  132. corporibus, quorum motus novitate laborent
  133. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  134. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  135. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  136. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  137. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  138. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  139. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  140. multaque de rerum mixtura dicere callent