De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  2. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  3. semiferas hominum species existere et altos
  4. inter dum ramos egigni corpore vivo
  5. multaque conecti terrestria membra marinis,
  6. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  7. pascere naturam per terras omniparentis.
  8. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  9. seminibus certis certa genetrice creata
  10. conservare genus crescentia posse videmus.
  11. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  12. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  13. corpora discedunt conexaque convenientis
  14. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  15. reicere in terras naturam, multaque caecis
  16. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  17. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  18. vitalis motus consentire atque imitari.
  19. sed ne forte putes animalia sola teneri
  20. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  21. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  22. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  23. dissimili constare figura principiorum;
  24. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  25. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  26. semina cum porro distent, differre necessust
  27. intervalla vias conexus pondera plagas
  28. concursus motus; quae non animalia solum
  29. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  30. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  31. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  32. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  33. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  34. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  35. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  36. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  37. corpora consimili sint eius tincta colore;
  38. nullus enim color est omnino materiai
  39. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  40. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  41. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  42. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  43. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  44. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  45. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  46. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  47. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  48. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  49. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  50. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  51. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  52. immutabile enim quiddam superare necessest,
  53. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  54. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  55. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  56. proinde colore cave contingas semina rerum,
  57. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  58. Praeterea si nulla coloris principiis est
  59. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  60. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  61. propterea magni quod refert, semina quaeque
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  65. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  66. marmoreo fieri possint candore repente,
  67. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  68. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  69. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  70. materies ubi permixta est illius et ordo
  71. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  72. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  73. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  74. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  75. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  76. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  77. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  78. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  79. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  80. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  81. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  82. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  83. aut alio in quovis uno puroque nitore
  84. dissimiles longe inter se variosque colores.
  85. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  86. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  87. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  88. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  89. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  90. principiis rerum non numquam causa colores,
  91. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  92. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  93. quippe etenim multo proclivius exorientur
  94. candida de nullo quam nigro nata colore
  95. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  96. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  97. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  98. scire licet quam sint nullo velata colore;
  99. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  100. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  101. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  102. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  103. quae sita cervices circum collumque coronat;
  104. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  105. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  106. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  107. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  108. consimili mutat ratione obversa colores;
  109. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  110. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  111. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  112. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  113. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  114. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  115. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  116. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  117. sed variis formis variantes edere tactus.
  118. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  119. est natura coloris et omnia principiorum
  120. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  121. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  122. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  123. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  124. ex albis album pinnis iactare colorem
  125. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  126. aut alio quovis uno varioque colore.
  127. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  128. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  129. evanescere paulatim stinguique colorem;
  130. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  131. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  132. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  133. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  134. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  135. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  136. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  137. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  138. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  139. scire licet quaedam tam constare orba colore
  140. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,