De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  2. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  3. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  4. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  5. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  6. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  7. scire licet quaedam tam constare orba colore
  8. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  9. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  10. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  11. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  12. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  13. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  14. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  15. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  16. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  17. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  18. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  19. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  20. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  21. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  22. concoctosque suo contractans perdere viro,
  23. propter eandem rem debent primordia rerum
  24. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  25. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  26. nec simili ratione saporem denique quemquam
  27. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  28. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  29. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  30. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  31. inmortalia si volumus subiungere rebus
  32. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  33. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  34. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  35. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  36. principiis constare. neque id manufesta refutant
  37. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  38. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  39. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  40. quippe videre licet vivos existere vermes
  41. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  42. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  43. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  44. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  45. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  46. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  47. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  48. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  49. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  50. non alia longe ratione atque arida ligna
  51. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  52. iamne vides igitur magni primordia rerum
  53. referre in quali sint ordine quaeque locata
  54. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  55. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  56. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  57. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  58. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  59. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  60. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  61. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  62. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  63. sed magni referre ea primum quantula constent,
  64. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  65. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  66. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  67. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  68. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  69. antiquis ex ordinibus permota nova re
  70. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  71. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  72. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  73. * * *
  74. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  75. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  76. mollia mortali consistere corpore creta.
  77. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  78. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  79. aut similis totis animalibus esse putari.
  80. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  81. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  82. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  83. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  84. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  85. vitali ut possint consentire undique sensu.
  86. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  87. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  88. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  89. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  90. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  91. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  92. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  93. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  94. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  95. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  96. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  97. quatinus in pullos animalis vertier ova
  98. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  99. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  100. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  101. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  102. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  103. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  104. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  105. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  106. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  107. Principio nequeunt ullius corporis esse
  108. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  109. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  110. aere fluminibus terris terraque creatis,
  111. nec congressa modo vitalis convenientes
  112. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  113. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  114. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  115. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  116. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  117. dissoluuntur enim positurae principiorum
  118. et penitus motus vitales inpediuntur,
  119. donec materies omnis concussa per artus
  120. vitalis animae nodos a corpore solvit
  121. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  122. nam quid praeterea facere ictum posse reamur