De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  2. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  3. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  4. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  5. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  6. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  7. sed variis formis variantes edere tactus.
  8. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  9. est natura coloris et omnia principiorum
  10. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  11. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  12. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  13. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  14. ex albis album pinnis iactare colorem
  15. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  16. aut alio quovis uno varioque colore.
  17. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  18. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  19. evanescere paulatim stinguique colorem;
  20. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  21. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  22. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  23. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  24. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  25. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  26. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  27. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  28. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  29. scire licet quaedam tam constare orba colore
  30. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  31. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  32. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  33. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  34. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  35. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  36. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  37. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  38. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  39. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  40. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  41. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  42. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  43. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  44. concoctosque suo contractans perdere viro,
  45. propter eandem rem debent primordia rerum
  46. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  47. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  48. nec simili ratione saporem denique quemquam
  49. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  50. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  51. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  52. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  53. inmortalia si volumus subiungere rebus
  54. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  55. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  56. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  57. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  58. principiis constare. neque id manufesta refutant
  59. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  60. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  61. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  62. quippe videre licet vivos existere vermes
  63. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  64. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  65. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  66. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  67. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  68. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  69. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  70. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  71. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  72. non alia longe ratione atque arida ligna
  73. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  74. iamne vides igitur magni primordia rerum
  75. referre in quali sint ordine quaeque locata
  76. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  77. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  78. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  79. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  80. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  81. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  82. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  83. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  84. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  85. sed magni referre ea primum quantula constent,
  86. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  87. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  88. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  89. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  90. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  91. antiquis ex ordinibus permota nova re
  92. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  93. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  94. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  95. * * *
  96. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  97. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  98. mollia mortali consistere corpore creta.
  99. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  100. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  101. aut similis totis animalibus esse putari.
  102. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  103. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  104. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  105. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  106. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  107. vitali ut possint consentire undique sensu.
  108. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  109. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  110. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  111. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  112. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  113. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  114. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  115. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  116. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  117. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  118. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  119. quatinus in pullos animalis vertier ova
  120. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  121. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  122. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  123. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  124. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  125. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  126. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  127. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  128. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  129. Principio nequeunt ullius corporis esse
  130. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  131. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  132. aere fluminibus terris terraque creatis,
  133. nec congressa modo vitalis convenientes
  134. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  135. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  136. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  137. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  138. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  139. dissoluuntur enim positurae principiorum
  140. et penitus motus vitales inpediuntur,
  141. donec materies omnis concussa per artus
  142. vitalis animae nodos a corpore solvit
  143. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  144. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  145. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  146. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  147. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  148. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  149. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  150. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  151. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  152. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  153. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  154. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  155. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  156. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  157. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  158. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  159. scire licet nullo primordia posse dolore
  160. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  161. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  162. corporibus, quorum motus novitate laborent
  163. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  164. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  165. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  166. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  167. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  168. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  169. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  170. multaque de rerum mixtura dicere callent
  171. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  172. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  173. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  174. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  175. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  176. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  177. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  178. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  179. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  180. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  181. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  182. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  183. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  184. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  185. umoris guttas mater cum terra recepit,
  186. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  187. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  188. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  189. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  190. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  191. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  192. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  193. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  194. nec sic interemit mors res ut materiai
  195. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  196. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  197. res ut convertant formas mutentque colores
  198. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  199. ut noscas referre earum primordia rerum
  200. cum quibus et quali positura contineantur
  201. et quos inter se dent motus accipiantque,
  202. neve putes aeterna penes residere potesse
  203. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  204. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  205. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  206. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  207. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  208. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  209. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  210. consimilis; verum positura discrepitant res.
  211. sic ipsis in rebus item iam materiai
  212. intervalla vias conexus pondera plagas
  213. concursus motus ordo positura figurae
  214. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  215. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  216. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  217. accedere et nova se species ostendere rerum.
  218. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  219. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  220. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  221. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  222. principio caeli clarum purumque colorem
  223. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  224. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  225. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  226. ex improviso si sint obiecta repente,
  227. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  228. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  229. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  230. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  231. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  232. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  233. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  234. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  235. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  236. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  237. infinita foris haec extra moenia mundi,
  238. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  239. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  240. Principio nobis in cunctas undique partis
  241. et latere ex utroque supra supterque per omne
  242. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  243. vociferatur, et elucet natura profundi.
  244. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  245. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  246. seminaque innumero numero summaque profunda
  247. multimodis volitent aeterno percita motu,
  248. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  249. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  250. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  251. sponte sua forte offensando semina rerum
  252. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  253. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  254. magnarum rerum fierent exordia semper,
  255. terrai maris et caeli generisque animantum.
  256. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  257. esse alios alibi congressus materiai,
  258. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  259. Praeterea cum materies est multa parata,
  260. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  261. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  262. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  263. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  264. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  265. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  266. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  267. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  268. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  269. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  270. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  271. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  272. sint genere. in primis animalibus indice mente
  273. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  274. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  275. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  276. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  277. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  278. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  279. quando quidem vitae depactus terminus alte
  280. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  281. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  282. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  283. libera continuo, dominis privata superbis,
  284. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  285. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  286. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  287. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  288. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  289. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  290. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  291. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  292. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  293. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  294. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  295. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  296. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  297. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  298. primigenum maris et terrae solisque coortum
  299. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  300. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  301. unde mare et terrae possent augescere et unde
  302. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  303. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  304. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  305. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  306. umor ad umorem, terreno corpore terra
  307. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  308. donique ad extremum crescendi perfica finem
  309. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  310. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  311. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  312. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  313. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  314. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  315. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  316. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  317. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  318. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  319. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  320. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  321. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  322. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  323. inde minutatim vires et robur adultum
  324. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  325. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  326. et quo latior est, in cunctas undique partis
  327. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  328. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  329. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  330. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  331. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  332. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  333. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  334. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  335. corpora conficere et plagis infesta domare.
  336. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  337. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  338. omnia debet enim cibus integrare novando
  339. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  340. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  341. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  342. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  343. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  344. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  345. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  346. aurea de caelo demisit funis in arva
  347. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  348. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  349. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  350. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  351. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  352. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  353. conterimusque boves et viris agricolarum,
  354. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  355. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  356. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  357. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  358. et cum tempora temporibus praesentia confert
  359. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  360. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  361. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  362. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  363. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  364. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  365. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  366. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina