De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  2. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  3. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  4. titillare magis sensus quam laedere possint,
  5. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  6. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  7. dissimili dentata modo conpungere sensus
  8. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  9. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  10. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  11. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  12. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  13. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  14. semina confundunt inter se concita sensum;
  15. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  16. tute tibi partem ferias atque experiare.
  17. qua propter longe formas distare necessest
  18. principiis, varios quae possint edere sensus.
  19. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  20. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  21. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  22. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  23. prima acie constant ictus contemnere sueta
  24. et validi silices ac duri robora ferri
  25. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  26. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  27. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  28. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  29. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  30. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  31. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  32. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  33. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  34. at non esse tamen perplexis indupedita,
  35. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  36. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  37. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  38. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  39. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  40. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  41. * * *
  42. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  43. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  44. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  45. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  46. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  47. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  48. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  49. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  50. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  51. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  52. linquit enim supera taetri primordia viri,
  53. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  54. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  55. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  56. finita variare figurarum ratione.
  57. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  58. esse infinito debebunt corporis auctu.
  59. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  60. corporis inter se multum variare figurae
  61. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  62. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  63. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  64. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  65. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  66. formai speciem totius corporis eius,
  67. quod super est, si forte voles variare figuras,
  68. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  69. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  70. si tu forte voles etiam variare figuras.
  71. ergo formarum novitatem corporis augmen
  72. subsequitur. quare non est ut credere possis
  73. esse infinitis distantia semina formis,
  74. ne quaedam cogas inmani maximitate
  75. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  76. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  77. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  78. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  79. saecla novo rerum superata colore iacerent
  80. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  81. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  82. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  83. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  84. cedere item retro possent in deteriores
  85. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  86. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  87. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  88. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  89. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  90. materiem quoque finitis differe figuris.
  91. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  92. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  93. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  94. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  95. ergo finita distant ratione creata,
  96. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  97. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  98. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  99. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  100. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  101. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  102. formarum finita, necesse est quae similes sint
  103. esse infinitas aut summam materiai
  104. finitam constare, id quod non esse probavi.
  105. * * *
  106. versibus ostendam corpuscula materiai
  107. ex infinito summam rerum usque tenere
  108. undique protelo plagarum continuato.
  109. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  110. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  111. at regione locoque alio terrisque remotis
  112. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  113. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  114. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  115. milibus e multis vallo munitur eburno,
  116. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  117. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  118. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  119. unica res quaedem nativo corpore sola,
  120. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  121. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  122. unde ea progigni possit concepta, creari
  123. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  124. quippe etenim sumant alii finita per omne
  125. corpora iactari unius genitalia rei,
  126. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  127. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  128. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  129. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  130. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  131. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  132. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  133. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  134. infidi maris insidias virisque dolumque
  135. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  136. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  137. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  138. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  139. disiectare aestus diversi materiai,
  140. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  141. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  142. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  143. et res progigni et genitas procrescere posse.
  144. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  145. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  146. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  147. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  148. nec porro rerum genitales auctificique
  149. motus perpetuo possunt servare creata.
  150. sic aequo geritur certamine principiorum
  151. ex infinito contractum tempore bellum.
  152. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  153. et superantur item. miscetur funere vagor,
  154. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  155. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  156. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  157. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  158. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  159. convenit et memori mandatum mente tenere,
  160. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  161. quod genere ex uno consistat principiorum,
  162. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  163. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  164. atque potestates, ita plurima principiorum
  165. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  166. Principio tellus habet in se corpora prima,
  167. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  168. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  169. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  170. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  171. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  172. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  173. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  174. montivago generi possit praebere ferarum.
  175. quare magna deum mater materque ferarum
  176. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  177. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  178. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  179. aeris in spatio magnam pendere docentes
  180. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  181. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  182. officiis debet molliri victa parentum.
  183. muralique caput summum cinxere corona,
  184. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  185. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  186. horrifice fertur divinae matris imago.
  187. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  188. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  189. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  190. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  191. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  192. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  193. significare volunt indignos esse putandos,
  194. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  195. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  196. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  197. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  198. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  199. ingratos animos atque impia pectora volgi
  200. conterrere metu quae possint numine divae.
  201. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  202. munificat tacita mortalis muta salute,
  203. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  204. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  205. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  206. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  207. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  208. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  209. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  210. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  211. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  212. cum pueri circum puerum pernice chorea
  213. armat et in numerum pernice chorea
  214. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  215. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  216. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  217. propterea magnam armati matrem comitantur,
  218. aut quia significant divam praedicere ut armis
  219. ac virtute velint patriam defendere terram
  220. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  221. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  222. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  223. omnis enim per se divom natura necessest
  224. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  225. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  226. nam privata dolore omni, privata periclis,
  227. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  228. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  229. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  230. et quia multarum potitur primordia rerum,
  231. multa modis multis effert in lumina solis.
  232. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  233. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  234. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  235. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  236. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  237. religione animum turpi contingere parcat.
  238. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  239. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  240. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  241. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  242. dissimili vivont specie retinentque parentum
  243. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  244. tanta est in quovis genere herbae materiai
  245. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  246. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  247. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  248. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  249. dissimili perfecta figura principiorum.
  250. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  251. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  252. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  253. scintillasque agere ac late differre favillam.
  254. cetera consimili mentis ratione peragrans
  255. invenies igitur multarum semina rerum
  256. corpore celare et varias cohibere figuras.
  257. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  258. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  259. haec igitur variis debent constare figuris;
  260. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  261. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  262. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  263. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  264. conveniunt et res permixto semine constant.
  265. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  266. multa elementa vides multis communia verbis,
  267. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  268. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  269. non quo multa parum communis littera currat
  270. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  271. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  272. sic aliis in rebus item communia multa
  273. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  274. dissimili tamen inter se consistere summa
  275. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  276. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  277. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  278. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  279. semiferas hominum species existere et altos
  280. inter dum ramos egigni corpore vivo
  281. multaque conecti terrestria membra marinis,
  282. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  283. pascere naturam per terras omniparentis.
  284. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  285. seminibus certis certa genetrice creata
  286. conservare genus crescentia posse videmus.
  287. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  288. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  289. corpora discedunt conexaque convenientis
  290. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  291. reicere in terras naturam, multaque caecis
  292. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  293. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  294. vitalis motus consentire atque imitari.
  295. sed ne forte putes animalia sola teneri
  296. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  297. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  298. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  299. dissimili constare figura principiorum;
  300. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  301. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  302. semina cum porro distent, differre necessust
  303. intervalla vias conexus pondera plagas
  304. concursus motus; quae non animalia solum
  305. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  306. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  307. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  308. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  309. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  310. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  311. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  312. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  313. corpora consimili sint eius tincta colore;
  314. nullus enim color est omnino materiai
  315. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  316. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  317. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  318. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  319. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  320. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  321. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  322. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  323. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  324. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  325. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  326. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  327. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  328. immutabile enim quiddam superare necessest,
  329. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  330. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  331. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  332. proinde colore cave contingas semina rerum,
  333. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  334. Praeterea si nulla coloris principiis est
  335. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  336. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  337. propterea magni quod refert, semina quaeque
  338. cum quibus et quali positura contineantur
  339. et quos inter se dent motus accipiantque,
  340. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  341. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  342. marmoreo fieri possint candore repente,
  343. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  344. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  345. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  346. materies ubi permixta est illius et ordo
  347. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  348. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  349. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  350. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  351. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  352. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  353. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  354. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  355. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  356. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  357. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  358. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  359. aut alio in quovis uno puroque nitore
  360. dissimiles longe inter se variosque colores.
  361. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  362. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  363. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  364. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  365. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  366. principiis rerum non numquam causa colores,
  367. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  368. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  369. quippe etenim multo proclivius exorientur
  370. candida de nullo quam nigro nata colore
  371. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  372. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  373. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  374. scire licet quam sint nullo velata colore;
  375. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  376. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  377. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  378. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  379. quae sita cervices circum collumque coronat;
  380. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  381. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  382. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  383. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  384. consimili mutat ratione obversa colores;
  385. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  386. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.