De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae sita cervices circum collumque coronat;
  2. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  3. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  4. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  5. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  6. consimili mutat ratione obversa colores;
  7. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  8. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  9. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  10. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  11. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  12. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  13. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  14. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  15. sed variis formis variantes edere tactus.
  16. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  17. est natura coloris et omnia principiorum
  18. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  19. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  20. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  21. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  22. ex albis album pinnis iactare colorem
  23. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  24. aut alio quovis uno varioque colore.
  25. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  26. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  27. evanescere paulatim stinguique colorem;
  28. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  29. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  30. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  31. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  32. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  33. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  34. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  35. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  36. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  37. scire licet quaedam tam constare orba colore
  38. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  39. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  40. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  41. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  42. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  43. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  44. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  45. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  46. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  47. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  48. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  49. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  50. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  51. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  52. concoctosque suo contractans perdere viro,
  53. propter eandem rem debent primordia rerum
  54. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  55. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  56. nec simili ratione saporem denique quemquam
  57. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  58. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  59. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  60. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  61. inmortalia si volumus subiungere rebus
  62. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;