De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  2. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  3. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  4. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  5. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  6. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  7. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  8. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  9. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  10. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  11. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  12. immutabile enim quiddam superare necessest,
  13. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  14. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  15. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  16. proinde colore cave contingas semina rerum,
  17. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  18. Praeterea si nulla coloris principiis est
  19. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  20. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  21. propterea magni quod refert, semina quaeque
  22. cum quibus et quali positura contineantur
  23. et quos inter se dent motus accipiantque,
  24. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  25. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  26. marmoreo fieri possint candore repente,
  27. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  28. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  29. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  30. materies ubi permixta est illius et ordo
  31. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  32. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  33. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  34. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  35. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  36. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  37. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  38. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  39. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  40. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  41. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  42. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  43. aut alio in quovis uno puroque nitore
  44. dissimiles longe inter se variosque colores.
  45. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  46. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  47. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  48. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  49. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  50. principiis rerum non numquam causa colores,
  51. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  52. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  53. quippe etenim multo proclivius exorientur
  54. candida de nullo quam nigro nata colore
  55. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  56. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  57. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  58. scire licet quam sint nullo velata colore;
  59. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  60. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  61. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  62. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,