De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Si cessare putas rerum primordia posse
  2. cessandoque novos rerum progignere motus,
  3. avius a vera longe ratione vagaris.
  4. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  5. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  6. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  7. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  8. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  9. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  10. et quo iactari magis omnia materiai
  11. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  12. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  13. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  14. inmensumque patere in cunctas undique partis
  15. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  16. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  17. reddita corporibus primis per inane profundum,
  18. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  19. partim intervallis magnis confulta resultant,
  20. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  21. et quae cumque magis condenso conciliatu
  22. exiguis intervallis convecta resultant,
  23. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  24. haec validas saxi radices et fera ferri
  25. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  26. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  27. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  28. in magnis intervallis; haec aera rarum
  29. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  30. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  31. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  32. consociare etiam motus potuere recepta.
  33. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  34. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  35. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  36. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  37. multa minuta modis multis per inane videbis
  38. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  39. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  40. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  41. conciliis et discidiis exercita crebris;
  42. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  43. quale sit in magno iactari semper inani.
  44. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  45. exemplare dare et vestigia notitiai.
  46. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  47. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  48. quod tales turbae motus quoque materiai
  49. significant clandestinos caecosque subesse.
  50. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  51. commutare viam retroque repulsa reverti
  52. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  53. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  54. prima moventur enim per se primordia rerum,
  55. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  56. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  57. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  58. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  59. sic a principiis ascendit motus et exit
  60. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  61. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  62. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  63. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  64. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  65. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  66. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  67. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  68. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  69. convestire sua perfundens omnia luce,
  70. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  71. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  72. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  73. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  74. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  75. sed complexa meant inter se conque globata;
  76. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  77. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  78. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  79. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  80. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  81. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  82. debent ni mirum praecellere mobilitate
  83. et multo citius ferri quam lumina solis
  84. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  85. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  86. * * *
  87. nec persectari primordia singula quaeque,
  88. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  89. At quidam contra haec, ignari materiai,
  90. naturam non posse deum sine numine reddunt
  91. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  92. tempora mutare annorum frugesque creare
  93. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  94. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  95. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  96. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  97. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  98. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  99. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  100. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  101. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  102. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  103. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  104. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  105. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  106. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  107. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  108. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  109. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  110. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  111. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  112. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  113. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  114. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  115. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  116. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  117. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  118. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  119. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  120. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  121. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  122. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  123. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  124. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  125. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  126. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  127. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  128. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  129. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  130. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  131. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  132. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  133. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  134. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  135. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  136. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  137. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  138. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  139. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  140. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  141. incertisque locis spatio depellere paulum,
  142. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  143. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  144. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  145. nec foret offensus natus nec plaga creata
  146. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  147. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  148. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  149. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  150. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  151. avius a vera longe ratione recedit.
  152. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  153. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  154. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  155. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  156. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  157. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  158. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  159. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  160. omnia qua propter debent per inane quietum
  161. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  162. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  163. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  164. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  165. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  166. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  167. obliquos videamur et id res vera refutet.
  168. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  169. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  170. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  171. sed nihil omnino recta regione viai
  172. declinare quis est qui possit cernere sese?
  173. Denique si semper motu conectitur omnis
  174. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  175. nec declinando faciunt primordia motus
  176. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  177. ex infinito ne causam causa sequatur,
  178. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  179. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  180. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  181. declinamus item motus nec tempore certo
  182. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  183. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  184. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  185. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  186. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  187. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  188. omnis enim totum per corpus materiai
  189. copia conciri debet, concita per artus
  190. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  191. ut videas initum motus a corde creari
  192. ex animique voluntate id procedere primum,
  193. inde dari porro per totum corpus et artus.
  194. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  195. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  196. nam tum materiem totius corporis omnem
  197. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  198. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  199. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  200. pellat et invitos cogat procedere saepe
  201. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  202. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  203. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  204. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  205. et proiecta refrenatur retroque residit.
  206. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  207. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  208. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  209. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  210. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  211. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  212. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  213. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  214. id facit exiguum clinamen principiorum
  215. nec regione loci certa nec tempore certo.
  216. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  217. copia nec porro maioribus intervallis;
  218. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  219. qua propter quo nunc in motu principiorum
  220. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  221. et post haec semper simili ratione ferentur,
  222. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  223. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  224. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  225. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  226. nam neque quo possit genus ullum materiai
  227. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  228. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem