De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum mutare et vertere motus.
  2. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  3. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  4. summa tamen summa videatur stare quiete,
  5. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  6. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  7. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  8. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  9. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  10. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  11. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  12. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  13. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  14. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  15. omnia quae nobis longe confusa videntur
  16. et velut in viridi candor consistere colli.
  17. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  18. camporum complent belli simulacra cientes,
  19. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  20. aere renidescit tellus supterque virum vi
  21. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  22. icti reiectant voces ad sidera mundi
  23. et circum volitant equites mediosque repente
  24. tramittunt valido quatientes impete campos;
  25. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  26. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  27. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  28. qualia sint et quam longe distantia formis,
  29. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  30. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  31. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  32. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  33. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  34. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  35. esse pari filo similique adfecta figura.
  36. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  37. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  38. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  39. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  40. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  41. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  42. invenies tamen inter se differre figuris.
  43. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  44. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  45. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  46. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  47. turicremas propter mactatus concidit aras
  48. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  49. at mater viridis saltus orbata peragrans
  50. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  51. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  52. conspicere amissum fetum, completque querellis
  53. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  54. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  55. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  56. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  57. oblectare animum subitamque avertere curam,
  58. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  59. derivare queunt animum curaque levare;
  60. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  61. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  62. cornigeras norunt matres agnique petulci
  63. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  64. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  65. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  66. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  67. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  68. concharumque genus parili ratione videmus
  69. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  70. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  71. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  72. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  73. unius ad certam formam primordia rerum,
  74. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  75. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  76. quare fulmineus multo penetralior ignis
  77. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  78. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  79. subtilem magis e parvis constare figuris
  80. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  81. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  82. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  83. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  84. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  85. et quamvis subito per colum vina videmus
  86. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  87. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  88. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  89. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  90. inter se possint primordia singula quaeque
  91. singula per cuiusque foramina permanare.
  92. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  93. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  94. at contra taetra absinthi natura ferique
  95. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  96. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  97. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  98. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  99. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  100. proptereaque solere vias rescindere nostris
  101. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  102. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  103. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  104. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  105. horrorem constare elementis levibus aeque
  106. ac musaea mele, per chordas organici quae
  107. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  108. neu simili penetrare putes primordia forma
  109. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  110. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  111. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  112. neve bonos rerum simili constare colores
  113. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  114. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  115. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  116. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  117. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  118. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  119. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  120. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  121. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  122. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  123. titillare magis sensus quam laedere possint,
  124. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  125. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  126. dissimili dentata modo conpungere sensus
  127. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  128. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  129. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  130. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  131. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  132. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  133. semina confundunt inter se concita sensum;
  134. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  135. tute tibi partem ferias atque experiare.
  136. qua propter longe formas distare necessest
  137. principiis, varios quae possint edere sensus.
  138. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  139. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  140. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  141. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  142. prima acie constant ictus contemnere sueta
  143. et validi silices ac duri robora ferri
  144. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  145. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  146. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  147. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  148. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  149. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  150. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  151. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  152. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  153. at non esse tamen perplexis indupedita,
  154. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  155. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  156. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  157. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  158. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  159. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  160. * * *
  161. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  162. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  163. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  164. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  165. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  166. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  167. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  168. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  169. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  170. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  171. linquit enim supera taetri primordia viri,
  172. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  173. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  174. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  175. finita variare figurarum ratione.
  176. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  177. esse infinito debebunt corporis auctu.
  178. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  179. corporis inter se multum variare figurae
  180. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  181. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  182. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  183. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  184. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  185. formai speciem totius corporis eius,
  186. quod super est, si forte voles variare figuras,
  187. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  188. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  189. si tu forte voles etiam variare figuras.
  190. ergo formarum novitatem corporis augmen
  191. subsequitur. quare non est ut credere possis
  192. esse infinitis distantia semina formis,
  193. ne quaedam cogas inmani maximitate
  194. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  195. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  196. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  197. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  198. saecla novo rerum superata colore iacerent
  199. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  200. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  201. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  202. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  203. cedere item retro possent in deteriores
  204. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  205. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  206. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  207. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  208. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  209. materiem quoque finitis differe figuris.
  210. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  211. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  212. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  213. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  214. ergo finita distant ratione creata,
  215. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  216. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  217. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  218. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  219. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  220. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  221. formarum finita, necesse est quae similes sint
  222. esse infinitas aut summam materiai
  223. finitam constare, id quod non esse probavi.
  224. * * *
  225. versibus ostendam corpuscula materiai
  226. ex infinito summam rerum usque tenere
  227. undique protelo plagarum continuato.
  228. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam