De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  2. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  3. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  4. Si cessare putas rerum primordia posse
  5. cessandoque novos rerum progignere motus,
  6. avius a vera longe ratione vagaris.
  7. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  8. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  9. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  10. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  11. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  12. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  13. et quo iactari magis omnia materiai
  14. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  15. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  16. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  17. inmensumque patere in cunctas undique partis
  18. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  19. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  20. reddita corporibus primis per inane profundum,
  21. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  22. partim intervallis magnis confulta resultant,
  23. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  24. et quae cumque magis condenso conciliatu
  25. exiguis intervallis convecta resultant,
  26. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  27. haec validas saxi radices et fera ferri
  28. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  29. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  30. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  31. in magnis intervallis; haec aera rarum
  32. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  33. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  34. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  35. consociare etiam motus potuere recepta.
  36. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  37. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  38. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  39. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  40. multa minuta modis multis per inane videbis
  41. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  42. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  43. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  44. conciliis et discidiis exercita crebris;
  45. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  46. quale sit in magno iactari semper inani.
  47. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  48. exemplare dare et vestigia notitiai.
  49. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  50. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  51. quod tales turbae motus quoque materiai
  52. significant clandestinos caecosque subesse.
  53. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  54. commutare viam retroque repulsa reverti
  55. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  56. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  57. prima moventur enim per se primordia rerum,
  58. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  59. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  60. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  61. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  62. sic a principiis ascendit motus et exit
  63. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  64. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  65. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  66. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  67. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  68. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  69. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  70. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  71. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  72. convestire sua perfundens omnia luce,
  73. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  74. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  75. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  76. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  77. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  78. sed complexa meant inter se conque globata;
  79. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  80. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  81. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  82. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  83. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  84. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  85. debent ni mirum praecellere mobilitate
  86. et multo citius ferri quam lumina solis
  87. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  88. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  89. * * *
  90. nec persectari primordia singula quaeque,
  91. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  92. At quidam contra haec, ignari materiai,
  93. naturam non posse deum sine numine reddunt
  94. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  95. tempora mutare annorum frugesque creare
  96. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  97. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  98. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  99. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  100. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  101. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  102. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  103. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  104. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  105. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  106. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  107. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  108. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  109. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  110. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  111. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  112. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  113. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  114. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  115. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  116. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  117. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  118. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  119. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  120. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  121. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  122. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  123. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  124. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  125. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  126. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  127. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  128. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  129. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  130. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  131. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  132. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  133. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  134. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  135. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  136. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  137. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  138. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  139. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  140. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  141. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  142. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  143. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  144. incertisque locis spatio depellere paulum,
  145. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  146. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  147. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  148. nec foret offensus natus nec plaga creata
  149. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  150. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  151. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  152. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  153. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  154. avius a vera longe ratione recedit.
  155. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  156. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  157. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  158. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  159. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  160. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  161. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  162. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  163. omnia qua propter debent per inane quietum
  164. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  165. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  166. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  167. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  168. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  169. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  170. obliquos videamur et id res vera refutet.
  171. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  172. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  173. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  174. sed nihil omnino recta regione viai
  175. declinare quis est qui possit cernere sese?
  176. Denique si semper motu conectitur omnis
  177. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  178. nec declinando faciunt primordia motus
  179. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  180. ex infinito ne causam causa sequatur,
  181. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  182. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  183. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  184. declinamus item motus nec tempore certo
  185. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  186. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  187. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  188. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  189. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  190. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  191. omnis enim totum per corpus materiai
  192. copia conciri debet, concita per artus
  193. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  194. ut videas initum motus a corde creari
  195. ex animique voluntate id procedere primum,
  196. inde dari porro per totum corpus et artus.
  197. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  198. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  199. nam tum materiem totius corporis omnem