De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  2. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  3. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  4. pellat et invitos cogat procedere saepe
  5. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  6. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  7. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  8. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  9. et proiecta refrenatur retroque residit.
  10. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  11. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  12. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  13. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  14. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  15. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  16. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  17. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  18. id facit exiguum clinamen principiorum
  19. nec regione loci certa nec tempore certo.
  20. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  21. copia nec porro maioribus intervallis;
  22. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  23. qua propter quo nunc in motu principiorum
  24. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  25. et post haec semper simili ratione ferentur,
  26. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  27. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  28. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  29. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  30. nam neque quo possit genus ullum materiai
  31. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  32. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  33. naturam rerum mutare et vertere motus.
  34. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  35. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  36. summa tamen summa videatur stare quiete,
  37. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  38. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  39. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  40. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  41. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  42. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  43. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  44. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  45. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  46. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  47. omnia quae nobis longe confusa videntur
  48. et velut in viridi candor consistere colli.
  49. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  50. camporum complent belli simulacra cientes,
  51. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  52. aere renidescit tellus supterque virum vi
  53. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  54. icti reiectant voces ad sidera mundi
  55. et circum volitant equites mediosque repente
  56. tramittunt valido quatientes impete campos;
  57. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  58. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  59. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  60. qualia sint et quam longe distantia formis,
  61. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  62. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  63. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  64. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  65. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  66. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  67. esse pari filo similique adfecta figura.
  68. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  69. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  70. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  71. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  72. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  73. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  74. invenies tamen inter se differre figuris.
  75. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  76. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  77. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  78. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  79. turicremas propter mactatus concidit aras
  80. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  81. at mater viridis saltus orbata peragrans
  82. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  83. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  84. conspicere amissum fetum, completque querellis
  85. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  86. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  87. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  88. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  89. oblectare animum subitamque avertere curam,
  90. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  91. derivare queunt animum curaque levare;
  92. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  93. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  94. cornigeras norunt matres agnique petulci
  95. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  96. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  97. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  98. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  99. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  100. concharumque genus parili ratione videmus
  101. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  102. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  103. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  104. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  105. unius ad certam formam primordia rerum,
  106. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  107. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  108. quare fulmineus multo penetralior ignis
  109. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  110. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  111. subtilem magis e parvis constare figuris
  112. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  113. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  114. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  115. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  116. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  117. et quamvis subito per colum vina videmus
  118. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  119. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  120. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  121. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  122. inter se possint primordia singula quaeque
  123. singula per cuiusque foramina permanare.
  124. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  125. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  126. at contra taetra absinthi natura ferique
  127. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  128. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  129. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  130. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  131. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  132. proptereaque solere vias rescindere nostris
  133. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  134. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  135. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  136. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  137. horrorem constare elementis levibus aeque
  138. ac musaea mele, per chordas organici quae
  139. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  140. neu simili penetrare putes primordia forma
  141. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  142. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  143. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  144. neve bonos rerum simili constare colores
  145. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  146. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  147. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  148. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  149. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  150. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  151. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  152. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  153. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  154. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  155. titillare magis sensus quam laedere possint,
  156. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  157. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  158. dissimili dentata modo conpungere sensus
  159. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  160. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  161. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  162. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  163. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  164. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  165. semina confundunt inter se concita sensum;
  166. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  167. tute tibi partem ferias atque experiare.
  168. qua propter longe formas distare necessest
  169. principiis, varios quae possint edere sensus.
  170. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  171. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  172. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  173. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  174. prima acie constant ictus contemnere sueta
  175. et validi silices ac duri robora ferri
  176. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  177. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  178. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  179. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  180. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  181. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  182. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  183. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  184. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  185. at non esse tamen perplexis indupedita,
  186. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  187. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  188. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  189. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  190. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  191. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  192. * * *
  193. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  194. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  195. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  196. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  197. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  198. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  199. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,