De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  2. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  3. proinde colore cave contingas semina rerum,
  4. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  5. Praeterea si nulla coloris principiis est
  6. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  7. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  8. propterea magni quod refert, semina quaeque
  9. cum quibus et quali positura contineantur
  10. et quos inter se dent motus accipiantque,
  11. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  12. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  13. marmoreo fieri possint candore repente,
  14. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  15. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  16. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  17. materies ubi permixta est illius et ordo
  18. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  19. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  20. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  21. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  22. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  23. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  24. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  25. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  26. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  27. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  28. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  29. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  30. aut alio in quovis uno puroque nitore
  31. dissimiles longe inter se variosque colores.
  32. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  33. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  34. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  35. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  36. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  37. principiis rerum non numquam causa colores,
  38. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  39. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  40. quippe etenim multo proclivius exorientur
  41. candida de nullo quam nigro nata colore
  42. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  43. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  44. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  45. scire licet quam sint nullo velata colore;
  46. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  47. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  48. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  49. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  50. quae sita cervices circum collumque coronat;
  51. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  52. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  53. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  54. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  55. consimili mutat ratione obversa colores;
  56. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  57. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  58. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  59. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  60. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  61. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  62. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  63. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  64. sed variis formis variantes edere tactus.
  65. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  66. est natura coloris et omnia principiorum
  67. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  68. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  69. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  70. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  71. ex albis album pinnis iactare colorem
  72. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  73. aut alio quovis uno varioque colore.
  74. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  75. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  76. evanescere paulatim stinguique colorem;
  77. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  78. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  79. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  80. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  81. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  82. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  83. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  84. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  85. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  86. scire licet quaedam tam constare orba colore
  87. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  88. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  89. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  90. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  91. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  92. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  93. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  94. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  95. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  96. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  97. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  98. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  99. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  100. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  101. concoctosque suo contractans perdere viro,
  102. propter eandem rem debent primordia rerum
  103. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  104. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  105. nec simili ratione saporem denique quemquam
  106. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  107. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  108. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  109. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  110. inmortalia si volumus subiungere rebus
  111. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  112. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  113. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  114. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  115. principiis constare. neque id manufesta refutant
  116. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  117. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  118. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  119. quippe videre licet vivos existere vermes
  120. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  121. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  122. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  123. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  124. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  125. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  126. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  127. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  128. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  129. non alia longe ratione atque arida ligna
  130. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  131. iamne vides igitur magni primordia rerum
  132. referre in quali sint ordine quaeque locata
  133. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  134. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  135. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  136. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  137. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  138. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  139. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  140. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  141. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  142. sed magni referre ea primum quantula constent,
  143. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  144. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  145. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  146. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  147. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  148. antiquis ex ordinibus permota nova re
  149. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  150. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  151. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  152. * * *
  153. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  154. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  155. mollia mortali consistere corpore creta.
  156. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  157. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  158. aut similis totis animalibus esse putari.
  159. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  160. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  161. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  162. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  163. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  164. vitali ut possint consentire undique sensu.
  165. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  166. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  167. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  168. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  169. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  170. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  171. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  172. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  173. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  174. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  175. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  176. quatinus in pullos animalis vertier ova
  177. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  178. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  179. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  180. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  181. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  182. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  183. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  184. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  185. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  186. Principio nequeunt ullius corporis esse
  187. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  188. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  189. aere fluminibus terris terraque creatis,
  190. nec congressa modo vitalis convenientes
  191. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  192. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  193. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  194. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  195. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  196. dissoluuntur enim positurae principiorum
  197. et penitus motus vitales inpediuntur,
  198. donec materies omnis concussa per artus
  199. vitalis animae nodos a corpore solvit
  200. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  201. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  202. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  203. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  204. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  205. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  206. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  207. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  208. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  209. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  210. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  211. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  212. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  213. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  214. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  215. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  216. scire licet nullo primordia posse dolore
  217. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  218. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  219. corporibus, quorum motus novitate laborent
  220. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  221. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  222. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  223. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  224. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  225. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  226. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  227. multaque de rerum mixtura dicere callent
  228. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  229. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  230. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  231. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  232. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  233. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  234. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  235. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  236. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  237. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  238. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  239. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  240. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  241. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  242. umoris guttas mater cum terra recepit,
  243. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  244. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  245. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  246. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  247. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  248. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  249. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  250. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  251. nec sic interemit mors res ut materiai
  252. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  253. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  254. res ut convertant formas mutentque colores
  255. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  256. ut noscas referre earum primordia rerum
  257. cum quibus et quali positura contineantur
  258. et quos inter se dent motus accipiantque,
  259. neve putes aeterna penes residere potesse
  260. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  261. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  262. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  263. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  264. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  265. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  266. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  267. consimilis; verum positura discrepitant res.
  268. sic ipsis in rebus item iam materiai
  269. intervalla vias conexus pondera plagas
  270. concursus motus ordo positura figurae
  271. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  272. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  273. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  274. accedere et nova se species ostendere rerum.
  275. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  276. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  277. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  278. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  279. principio caeli clarum purumque colorem
  280. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  281. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  282. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  283. ex improviso si sint obiecta repente,
  284. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  285. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  286. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.