De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  2. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  3. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  4. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  5. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  6. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  7. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  8. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  9. linquit enim supera taetri primordia viri,
  10. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  11. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  12. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  13. finita variare figurarum ratione.
  14. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  15. esse infinito debebunt corporis auctu.
  16. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  17. corporis inter se multum variare figurae
  18. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  19. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  20. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  21. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  22. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  23. formai speciem totius corporis eius,
  24. quod super est, si forte voles variare figuras,
  25. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  26. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  27. si tu forte voles etiam variare figuras.
  28. ergo formarum novitatem corporis augmen
  29. subsequitur. quare non est ut credere possis
  30. esse infinitis distantia semina formis,
  31. ne quaedam cogas inmani maximitate
  32. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  33. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  34. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  35. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  36. saecla novo rerum superata colore iacerent
  37. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  38. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  39. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  40. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  41. cedere item retro possent in deteriores
  42. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  43. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  44. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  45. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  46. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  47. materiem quoque finitis differe figuris.
  48. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  49. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  50. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  51. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  52. ergo finita distant ratione creata,
  53. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  54. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  55. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  56. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  57. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  58. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  59. formarum finita, necesse est quae similes sint
  60. esse infinitas aut summam materiai
  61. finitam constare, id quod non esse probavi.
  62. * * *
  63. versibus ostendam corpuscula materiai
  64. ex infinito summam rerum usque tenere
  65. undique protelo plagarum continuato.
  66. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  67. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  68. at regione locoque alio terrisque remotis
  69. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  70. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  71. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  72. milibus e multis vallo munitur eburno,
  73. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  74. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  75. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  76. unica res quaedem nativo corpore sola,
  77. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  78. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  79. unde ea progigni possit concepta, creari
  80. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  81. quippe etenim sumant alii finita per omne
  82. corpora iactari unius genitalia rei,
  83. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  84. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  85. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  86. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  87. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  88. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  89. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  90. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  91. infidi maris insidias virisque dolumque
  92. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  93. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  94. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  95. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  96. disiectare aestus diversi materiai,
  97. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  98. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  99. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  100. et res progigni et genitas procrescere posse.
  101. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  102. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  103. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  104. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  105. nec porro rerum genitales auctificique
  106. motus perpetuo possunt servare creata.
  107. sic aequo geritur certamine principiorum
  108. ex infinito contractum tempore bellum.
  109. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  110. et superantur item. miscetur funere vagor,
  111. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  112. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  113. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  114. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  115. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  116. convenit et memori mandatum mente tenere,
  117. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  118. quod genere ex uno consistat principiorum,
  119. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  120. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  121. atque potestates, ita plurima principiorum
  122. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  123. Principio tellus habet in se corpora prima,
  124. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  125. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  126. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  127. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  128. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  129. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  130. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  131. montivago generi possit praebere ferarum.
  132. quare magna deum mater materque ferarum
  133. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  134. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  135. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  136. aeris in spatio magnam pendere docentes
  137. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  138. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  139. officiis debet molliri victa parentum.
  140. muralique caput summum cinxere corona,
  141. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  142. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  143. horrifice fertur divinae matris imago.
  144. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  145. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  146. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  147. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  148. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  149. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  150. significare volunt indignos esse putandos,
  151. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  152. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  153. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  154. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  155. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  156. ingratos animos atque impia pectora volgi
  157. conterrere metu quae possint numine divae.
  158. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  159. munificat tacita mortalis muta salute,
  160. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  161. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  162. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  163. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  164. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  165. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  166. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  167. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  168. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  169. cum pueri circum puerum pernice chorea
  170. armat et in numerum pernice chorea
  171. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  172. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  173. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  174. propterea magnam armati matrem comitantur,
  175. aut quia significant divam praedicere ut armis
  176. ac virtute velint patriam defendere terram
  177. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  178. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  179. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  180. omnis enim per se divom natura necessest
  181. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  182. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  183. nam privata dolore omni, privata periclis,
  184. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  185. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  186. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  187. et quia multarum potitur primordia rerum,
  188. multa modis multis effert in lumina solis.
  189. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  190. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  191. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  192. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  193. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  194. religione animum turpi contingere parcat.
  195. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  196. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  197. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  198. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  199. dissimili vivont specie retinentque parentum
  200. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  201. tanta est in quovis genere herbae materiai
  202. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  203. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  204. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  205. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  206. dissimili perfecta figura principiorum.
  207. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  208. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  209. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  210. scintillasque agere ac late differre favillam.
  211. cetera consimili mentis ratione peragrans
  212. invenies igitur multarum semina rerum
  213. corpore celare et varias cohibere figuras.
  214. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  215. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  216. haec igitur variis debent constare figuris;
  217. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  218. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  219. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  220. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  221. conveniunt et res permixto semine constant.
  222. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  223. multa elementa vides multis communia verbis,
  224. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  225. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  226. non quo multa parum communis littera currat
  227. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  228. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  229. sic aliis in rebus item communia multa
  230. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  231. dissimili tamen inter se consistere summa
  232. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  233. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  234. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  235. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  236. semiferas hominum species existere et altos
  237. inter dum ramos egigni corpore vivo
  238. multaque conecti terrestria membra marinis,
  239. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  240. pascere naturam per terras omniparentis.
  241. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  242. seminibus certis certa genetrice creata
  243. conservare genus crescentia posse videmus.
  244. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  245. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  246. corpora discedunt conexaque convenientis
  247. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  248. reicere in terras naturam, multaque caecis
  249. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  250. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  251. vitalis motus consentire atque imitari.
  252. sed ne forte putes animalia sola teneri
  253. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  254. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  255. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  256. dissimili constare figura principiorum;
  257. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  258. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  259. semina cum porro distent, differre necessust
  260. intervalla vias conexus pondera plagas
  261. concursus motus; quae non animalia solum
  262. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  263. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  264. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  265. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  266. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  267. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  268. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  269. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  270. corpora consimili sint eius tincta colore;
  271. nullus enim color est omnino materiai
  272. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  273. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  274. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  275. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  276. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  277. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  278. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  279. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  280. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  281. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  282. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  283. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  284. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  285. immutabile enim quiddam superare necessest,
  286. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;