De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  2. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  3. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  4. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  5. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  6. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  7. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  8. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  9. corpora consimili sint eius tincta colore;
  10. nullus enim color est omnino materiai
  11. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  12. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  13. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  14. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  15. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  16. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  17. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  18. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  19. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  20. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  21. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  22. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  23. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  24. immutabile enim quiddam superare necessest,
  25. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  26. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  27. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  28. proinde colore cave contingas semina rerum,
  29. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  30. Praeterea si nulla coloris principiis est
  31. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  32. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  33. propterea magni quod refert, semina quaeque
  34. cum quibus et quali positura contineantur
  35. et quos inter se dent motus accipiantque,
  36. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  37. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  38. marmoreo fieri possint candore repente,
  39. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  40. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  41. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  42. materies ubi permixta est illius et ordo
  43. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  44. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  45. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  46. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  47. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  48. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  49. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  50. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  51. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  52. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  53. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  54. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  55. aut alio in quovis uno puroque nitore
  56. dissimiles longe inter se variosque colores.
  57. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  58. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  59. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  60. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  61. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  62. principiis rerum non numquam causa colores,
  63. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  64. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  65. quippe etenim multo proclivius exorientur
  66. candida de nullo quam nigro nata colore
  67. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  68. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  69. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  70. scire licet quam sint nullo velata colore;
  71. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  72. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  73. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  74. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  75. quae sita cervices circum collumque coronat;
  76. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  77. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  78. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  79. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  80. consimili mutat ratione obversa colores;
  81. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  82. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  83. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  84. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  85. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  86. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  87. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  88. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  89. sed variis formis variantes edere tactus.
  90. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  91. est natura coloris et omnia principiorum
  92. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  93. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  94. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  95. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  96. ex albis album pinnis iactare colorem
  97. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  98. aut alio quovis uno varioque colore.
  99. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  100. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  101. evanescere paulatim stinguique colorem;
  102. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  103. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  104. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  105. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  106. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  107. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  108. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  109. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  110. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  111. scire licet quaedam tam constare orba colore
  112. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  113. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  114. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  115. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  116. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  117. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  118. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  119. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  120. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  121. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  122. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  123. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  124. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  125. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  126. concoctosque suo contractans perdere viro,
  127. propter eandem rem debent primordia rerum
  128. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  129. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  130. nec simili ratione saporem denique quemquam
  131. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  132. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  133. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  134. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  135. inmortalia si volumus subiungere rebus
  136. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  137. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  138. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  139. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  140. principiis constare. neque id manufesta refutant
  141. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  142. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  143. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  144. quippe videre licet vivos existere vermes
  145. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  146. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  147. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  148. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  149. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  150. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  151. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  152. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  153. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  154. non alia longe ratione atque arida ligna
  155. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  156. iamne vides igitur magni primordia rerum
  157. referre in quali sint ordine quaeque locata
  158. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  159. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  160. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  161. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  162. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  163. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  164. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  165. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  166. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  167. sed magni referre ea primum quantula constent,
  168. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  169. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  170. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  171. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  172. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  173. antiquis ex ordinibus permota nova re
  174. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  175. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  176. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  177. * * *
  178. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  179. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  180. mollia mortali consistere corpore creta.
  181. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  182. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  183. aut similis totis animalibus esse putari.
  184. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  185. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  186. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  187. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  188. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  189. vitali ut possint consentire undique sensu.
  190. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  191. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  192. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  193. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  194. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  195. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  196. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  197. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  198. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  199. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  200. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  201. quatinus in pullos animalis vertier ova
  202. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  203. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  204. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  205. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  206. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  207. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  208. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  209. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  210. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  211. Principio nequeunt ullius corporis esse
  212. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  213. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  214. aere fluminibus terris terraque creatis,
  215. nec congressa modo vitalis convenientes
  216. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  217. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  218. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  219. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  220. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  221. dissoluuntur enim positurae principiorum
  222. et penitus motus vitales inpediuntur,
  223. donec materies omnis concussa per artus
  224. vitalis animae nodos a corpore solvit
  225. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  226. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  227. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  228. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  229. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  230. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  231. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  232. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  233. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  234. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  235. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  236. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  237. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  238. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  239. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  240. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  241. scire licet nullo primordia posse dolore
  242. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  243. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  244. corporibus, quorum motus novitate laborent
  245. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  246. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  247. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  248. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  249. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  250. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  251. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  252. multaque de rerum mixtura dicere callent
  253. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  254. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  255. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  256. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  257. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  258. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  259. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  260. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  261. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  262. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  263. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  264. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  265. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  266. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  267. umoris guttas mater cum terra recepit,
  268. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  269. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  270. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  271. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  272. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  273. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  274. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  275. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  276. nec sic interemit mors res ut materiai
  277. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  278. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  279. res ut convertant formas mutentque colores
  280. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  281. ut noscas referre earum primordia rerum
  282. cum quibus et quali positura contineantur
  283. et quos inter se dent motus accipiantque,
  284. neve putes aeterna penes residere potesse
  285. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  286. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  287. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  288. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  289. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  290. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  291. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  292. consimilis; verum positura discrepitant res.
  293. sic ipsis in rebus item iam materiai
  294. intervalla vias conexus pondera plagas
  295. concursus motus ordo positura figurae
  296. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  297. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  298. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  299. accedere et nova se species ostendere rerum.
  300. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  301. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  302. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  303. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  304. principio caeli clarum purumque colorem
  305. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  306. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  307. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  308. ex improviso si sint obiecta repente,
  309. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  310. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  311. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  312. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  313. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  314. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  315. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  316. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  317. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  318. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  319. infinita foris haec extra moenia mundi,
  320. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  321. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  322. Principio nobis in cunctas undique partis
  323. et latere ex utroque supra supterque per omne
  324. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  325. vociferatur, et elucet natura profundi.
  326. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  327. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  328. seminaque innumero numero summaque profunda
  329. multimodis volitent aeterno percita motu,
  330. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  331. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  332. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  333. sponte sua forte offensando semina rerum
  334. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  335. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  336. magnarum rerum fierent exordia semper,
  337. terrai maris et caeli generisque animantum.
  338. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  339. esse alios alibi congressus materiai,
  340. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  341. Praeterea cum materies est multa parata,
  342. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  343. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  344. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  345. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  346. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  347. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  348. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  349. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  350. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  351. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  352. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  353. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  354. sint genere. in primis animalibus indice mente
  355. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  356. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  357. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  358. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  359. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  360. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  361. quando quidem vitae depactus terminus alte
  362. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  363. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  364. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  365. libera continuo, dominis privata superbis,
  366. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  367. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  368. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  369. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  370. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  371. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  372. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  373. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  374. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  375. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  376. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  377. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  378. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  379. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  380. primigenum maris et terrae solisque coortum
  381. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  382. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  383. unde mare et terrae possent augescere et unde
  384. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  385. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  386. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  387. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  388. umor ad umorem, terreno corpore terra
  389. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  390. donique ad extremum crescendi perfica finem
  391. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  392. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  393. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  394. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  395. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  396. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  397. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  398. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  399. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  400. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  401. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  402. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  403. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  404. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  405. inde minutatim vires et robur adultum
  406. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  407. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  408. et quo latior est, in cunctas undique partis
  409. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  410. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  411. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  412. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  413. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  414. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  415. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  416. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  417. corpora conficere et plagis infesta domare.
  418. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  419. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  420. omnia debet enim cibus integrare novando
  421. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  422. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  423. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  424. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  425. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  426. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  427. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  428. aurea de caelo demisit funis in arva
  429. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  430. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  431. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  432. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  433. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  434. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  435. conterimusque boves et viris agricolarum,
  436. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  437. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  438. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  439. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  440. et cum tempora temporibus praesentia confert
  441. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  442. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  443. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  444. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  445. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  446. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  447. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  448. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari