De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  2. ut videas initum motus a corde creari
  3. ex animique voluntate id procedere primum,
  4. inde dari porro per totum corpus et artus.
  5. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  6. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  7. nam tum materiem totius corporis omnem
  8. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  9. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  10. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  11. pellat et invitos cogat procedere saepe
  12. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  13. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  14. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  15. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  16. et proiecta refrenatur retroque residit.
  17. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  18. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  19. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  20. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  21. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  22. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  23. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  24. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  25. id facit exiguum clinamen principiorum
  26. nec regione loci certa nec tempore certo.
  27. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  28. copia nec porro maioribus intervallis;
  29. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  30. qua propter quo nunc in motu principiorum
  31. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  32. et post haec semper simili ratione ferentur,
  33. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  34. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  35. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  36. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  37. nam neque quo possit genus ullum materiai
  38. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  39. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  40. naturam rerum mutare et vertere motus.
  41. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  42. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  43. summa tamen summa videatur stare quiete,
  44. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  45. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  46. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  47. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  48. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  49. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  50. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  51. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  52. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  53. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  54. omnia quae nobis longe confusa videntur
  55. et velut in viridi candor consistere colli.
  56. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  57. camporum complent belli simulacra cientes,
  58. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  59. aere renidescit tellus supterque virum vi
  60. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  61. icti reiectant voces ad sidera mundi
  62. et circum volitant equites mediosque repente
  63. tramittunt valido quatientes impete campos;
  64. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  65. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  66. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  67. qualia sint et quam longe distantia formis,
  68. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  69. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  70. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  71. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  72. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  73. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  74. esse pari filo similique adfecta figura.
  75. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  76. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  77. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  78. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  79. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  80. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  81. invenies tamen inter se differre figuris.
  82. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  83. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  84. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  85. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  86. turicremas propter mactatus concidit aras
  87. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  88. at mater viridis saltus orbata peragrans
  89. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  90. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  91. conspicere amissum fetum, completque querellis
  92. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  93. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  94. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  95. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  96. oblectare animum subitamque avertere curam,
  97. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  98. derivare queunt animum curaque levare;
  99. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  100. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  101. cornigeras norunt matres agnique petulci
  102. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  103. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  104. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  105. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  106. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  107. concharumque genus parili ratione videmus
  108. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  109. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  110. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  111. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  112. unius ad certam formam primordia rerum,
  113. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  114. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  115. quare fulmineus multo penetralior ignis
  116. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  117. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  118. subtilem magis e parvis constare figuris
  119. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  120. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  121. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  122. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  123. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  124. et quamvis subito per colum vina videmus
  125. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  126. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  127. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  128. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  129. inter se possint primordia singula quaeque
  130. singula per cuiusque foramina permanare.
  131. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  132. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  133. at contra taetra absinthi natura ferique
  134. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  135. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  136. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  137. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  138. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  139. proptereaque solere vias rescindere nostris
  140. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  141. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  142. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  143. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  144. horrorem constare elementis levibus aeque
  145. ac musaea mele, per chordas organici quae
  146. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  147. neu simili penetrare putes primordia forma
  148. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  149. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  150. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  151. neve bonos rerum simili constare colores
  152. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  153. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  154. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  155. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  156. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  157. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  158. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  159. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  160. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  161. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  162. titillare magis sensus quam laedere possint,
  163. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  164. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  165. dissimili dentata modo conpungere sensus
  166. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  167. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  168. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  169. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  170. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  171. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  172. semina confundunt inter se concita sensum;
  173. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  174. tute tibi partem ferias atque experiare.
  175. qua propter longe formas distare necessest
  176. principiis, varios quae possint edere sensus.
  177. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  178. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  179. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  180. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  181. prima acie constant ictus contemnere sueta
  182. et validi silices ac duri robora ferri
  183. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  184. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  185. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  186. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  187. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  188. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  189. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  190. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  191. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  192. at non esse tamen perplexis indupedita,
  193. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  194. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  195. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  196. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  197. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  198. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  199. * * *
  200. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  201. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  202. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  203. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  204. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  205. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  206. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  207. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  208. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  209. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  210. linquit enim supera taetri primordia viri,
  211. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  212. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  213. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  214. finita variare figurarum ratione.
  215. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  216. esse infinito debebunt corporis auctu.
  217. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  218. corporis inter se multum variare figurae
  219. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  220. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  221. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  222. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  223. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  224. formai speciem totius corporis eius,
  225. quod super est, si forte voles variare figuras,
  226. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  227. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  228. si tu forte voles etiam variare figuras.
  229. ergo formarum novitatem corporis augmen
  230. subsequitur. quare non est ut credere possis
  231. esse infinitis distantia semina formis,
  232. ne quaedam cogas inmani maximitate
  233. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  234. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  235. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  236. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  237. saecla novo rerum superata colore iacerent
  238. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  239. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  240. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  241. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  242. cedere item retro possent in deteriores
  243. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  244. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  245. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  246. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  247. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  248. materiem quoque finitis differe figuris.
  249. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  250. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  251. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  252. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  253. ergo finita distant ratione creata,
  254. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  255. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  256. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  257. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  258. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  259. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  260. formarum finita, necesse est quae similes sint
  261. esse infinitas aut summam materiai
  262. finitam constare, id quod non esse probavi.
  263. * * *
  264. versibus ostendam corpuscula materiai
  265. ex infinito summam rerum usque tenere
  266. undique protelo plagarum continuato.
  267. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  268. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  269. at regione locoque alio terrisque remotis
  270. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  271. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  272. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  273. milibus e multis vallo munitur eburno,
  274. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  275. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  276. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  277. unica res quaedem nativo corpore sola,
  278. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  279. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  280. unde ea progigni possit concepta, creari
  281. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  282. quippe etenim sumant alii finita per omne
  283. corpora iactari unius genitalia rei,
  284. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  285. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  286. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  287. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  288. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  289. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  290. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  291. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  292. infidi maris insidias virisque dolumque
  293. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  294. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  295. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  296. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  297. disiectare aestus diversi materiai,
  298. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  299. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  300. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  301. et res progigni et genitas procrescere posse.
  302. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  303. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  304. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  305. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  306. nec porro rerum genitales auctificique
  307. motus perpetuo possunt servare creata.
  308. sic aequo geritur certamine principiorum
  309. ex infinito contractum tempore bellum.
  310. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  311. et superantur item. miscetur funere vagor,
  312. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  313. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  314. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  315. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  316. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  317. convenit et memori mandatum mente tenere,
  318. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  319. quod genere ex uno consistat principiorum,
  320. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  321. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  322. atque potestates, ita plurima principiorum
  323. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  324. Principio tellus habet in se corpora prima,
  325. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  326. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  327. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  328. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  329. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  330. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  331. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  332. montivago generi possit praebere ferarum.
  333. quare magna deum mater materque ferarum
  334. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  335. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  336. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  337. aeris in spatio magnam pendere docentes
  338. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  339. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  340. officiis debet molliri victa parentum.
  341. muralique caput summum cinxere corona,
  342. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  343. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  344. horrifice fertur divinae matris imago.
  345. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  346. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  347. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  348. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  349. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  350. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  351. significare volunt indignos esse putandos,
  352. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  353. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  354. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  355. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  356. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  357. ingratos animos atque impia pectora volgi
  358. conterrere metu quae possint numine divae.
  359. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  360. munificat tacita mortalis muta salute,
  361. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  362. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  363. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  364. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  365. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  366. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  367. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  368. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  369. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  370. cum pueri circum puerum pernice chorea
  371. armat et in numerum pernice chorea
  372. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  373. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  374. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  375. propterea magnam armati matrem comitantur,
  376. aut quia significant divam praedicere ut armis
  377. ac virtute velint patriam defendere terram
  378. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  379. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  380. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  381. omnis enim per se divom natura necessest
  382. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  383. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  384. nam privata dolore omni, privata periclis,
  385. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  386. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  387. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  388. et quia multarum potitur primordia rerum,
  389. multa modis multis effert in lumina solis.
  390. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  391. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  392. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  393. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  394. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  395. religione animum turpi contingere parcat.
  396. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  397. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  398. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  399. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  400. dissimili vivont specie retinentque parentum
  401. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  402. tanta est in quovis genere herbae materiai
  403. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  404. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  405. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  406. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  407. dissimili perfecta figura principiorum.
  408. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  409. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  410. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  411. scintillasque agere ac late differre favillam.
  412. cetera consimili mentis ratione peragrans
  413. invenies igitur multarum semina rerum
  414. corpore celare et varias cohibere figuras.
  415. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  416. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  417. haec igitur variis debent constare figuris;
  418. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  419. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  420. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  421. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  422. conveniunt et res permixto semine constant.
  423. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  424. multa elementa vides multis communia verbis,
  425. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  426. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  427. non quo multa parum communis littera currat
  428. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  429. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  430. sic aliis in rebus item communia multa
  431. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  432. dissimili tamen inter se consistere summa
  433. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  434. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  435. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  436. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  437. semiferas hominum species existere et altos
  438. inter dum ramos egigni corpore vivo
  439. multaque conecti terrestria membra marinis,
  440. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  441. pascere naturam per terras omniparentis.
  442. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  443. seminibus certis certa genetrice creata
  444. conservare genus crescentia posse videmus.
  445. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  446. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  447. corpora discedunt conexaque convenientis
  448. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  449. reicere in terras naturam, multaque caecis
  450. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  451. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  452. vitalis motus consentire atque imitari.
  453. sed ne forte putes animalia sola teneri
  454. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  455. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  456. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  457. dissimili constare figura principiorum;
  458. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  459. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  460. semina cum porro distent, differre necessust
  461. intervalla vias conexus pondera plagas
  462. concursus motus; quae non animalia solum