De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque conecti terrestria membra marinis,
  2. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  3. pascere naturam per terras omniparentis.
  4. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  5. seminibus certis certa genetrice creata
  6. conservare genus crescentia posse videmus.
  7. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  8. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  9. corpora discedunt conexaque convenientis
  10. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  11. reicere in terras naturam, multaque caecis
  12. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  13. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  14. vitalis motus consentire atque imitari.
  15. sed ne forte putes animalia sola teneri
  16. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  17. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  18. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  19. dissimili constare figura principiorum;
  20. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  21. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  22. semina cum porro distent, differre necessust
  23. intervalla vias conexus pondera plagas
  24. concursus motus; quae non animalia solum
  25. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  26. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  27. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  28. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  29. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  30. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  31. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  32. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  33. corpora consimili sint eius tincta colore;
  34. nullus enim color est omnino materiai
  35. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  36. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  37. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  38. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  39. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  40. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  41. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  42. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  43. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  44. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  45. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  46. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  47. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  48. immutabile enim quiddam superare necessest,
  49. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. proinde colore cave contingas semina rerum,
  53. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  54. Praeterea si nulla coloris principiis est
  55. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  56. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  57. propterea magni quod refert, semina quaeque