De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  2. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  3. nam privata dolore omni, privata periclis,
  4. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  5. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  6. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  7. et quia multarum potitur primordia rerum,
  8. multa modis multis effert in lumina solis.
  9. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  10. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  11. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  12. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  13. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  14. religione animum turpi contingere parcat.
  15. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  16. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  17. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  18. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  19. dissimili vivont specie retinentque parentum
  20. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  21. tanta est in quovis genere herbae materiai
  22. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  23. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  24. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  25. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  26. dissimili perfecta figura principiorum.
  27. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  28. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  29. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  30. scintillasque agere ac late differre favillam.
  31. cetera consimili mentis ratione peragrans
  32. invenies igitur multarum semina rerum
  33. corpore celare et varias cohibere figuras.
  34. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  35. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  36. haec igitur variis debent constare figuris;
  37. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  38. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  39. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  40. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  41. conveniunt et res permixto semine constant.
  42. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  43. multa elementa vides multis communia verbis,
  44. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  45. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  46. non quo multa parum communis littera currat
  47. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  48. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  49. sic aliis in rebus item communia multa
  50. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  51. dissimili tamen inter se consistere summa
  52. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  53. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  54. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  55. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  56. semiferas hominum species existere et altos
  57. inter dum ramos egigni corpore vivo