De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  2. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  3. sic aliis in rebus item communia multa
  4. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  5. dissimili tamen inter se consistere summa
  6. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  7. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  8. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  9. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  10. semiferas hominum species existere et altos
  11. inter dum ramos egigni corpore vivo
  12. multaque conecti terrestria membra marinis,
  13. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  14. pascere naturam per terras omniparentis.
  15. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  16. seminibus certis certa genetrice creata
  17. conservare genus crescentia posse videmus.
  18. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  19. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  20. corpora discedunt conexaque convenientis
  21. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  22. reicere in terras naturam, multaque caecis
  23. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  24. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  25. vitalis motus consentire atque imitari.
  26. sed ne forte putes animalia sola teneri
  27. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  28. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  29. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  30. dissimili constare figura principiorum;
  31. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  32. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  33. semina cum porro distent, differre necessust
  34. intervalla vias conexus pondera plagas
  35. concursus motus; quae non animalia solum
  36. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  37. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  38. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  39. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  40. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  41. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  42. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  43. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  44. corpora consimili sint eius tincta colore;
  45. nullus enim color est omnino materiai
  46. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  47. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  48. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  49. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam