De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  2. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  3. omnis enim per se divom natura necessest
  4. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  5. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  6. nam privata dolore omni, privata periclis,
  7. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  8. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  9. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  10. et quia multarum potitur primordia rerum,
  11. multa modis multis effert in lumina solis.
  12. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  13. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  14. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  15. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  16. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  17. religione animum turpi contingere parcat.
  18. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  19. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  20. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  21. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  22. dissimili vivont specie retinentque parentum
  23. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  24. tanta est in quovis genere herbae materiai
  25. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  26. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  27. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  28. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  29. dissimili perfecta figura principiorum.
  30. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  31. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  32. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  33. scintillasque agere ac late differre favillam.
  34. cetera consimili mentis ratione peragrans
  35. invenies igitur multarum semina rerum
  36. corpore celare et varias cohibere figuras.
  37. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  38. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  39. haec igitur variis debent constare figuris;
  40. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  41. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  42. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  43. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  44. conveniunt et res permixto semine constant.
  45. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  46. multa elementa vides multis communia verbis,
  47. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  48. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  49. non quo multa parum communis littera currat