De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  2. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  3. cum tamen incolumis videatur summa manere
  4. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  5. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  6. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  7. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  8. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  9. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  10. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  11. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  12. Si cessare putas rerum primordia posse
  13. cessandoque novos rerum progignere motus,
  14. avius a vera longe ratione vagaris.
  15. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  16. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  17. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  18. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  19. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  20. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  21. et quo iactari magis omnia materiai
  22. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  23. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  24. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  25. inmensumque patere in cunctas undique partis
  26. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  27. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  28. reddita corporibus primis per inane profundum,
  29. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  30. partim intervallis magnis confulta resultant,
  31. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  32. et quae cumque magis condenso conciliatu
  33. exiguis intervallis convecta resultant,
  34. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  35. haec validas saxi radices et fera ferri
  36. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  37. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  38. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  39. in magnis intervallis; haec aera rarum
  40. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  41. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  42. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  43. consociare etiam motus potuere recepta.
  44. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  45. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  46. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  47. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  48. multa minuta modis multis per inane videbis
  49. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  50. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  51. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  52. conciliis et discidiis exercita crebris;
  53. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  54. quale sit in magno iactari semper inani.
  55. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  56. exemplare dare et vestigia notitiai.
  57. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  58. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  59. quod tales turbae motus quoque materiai
  60. significant clandestinos caecosque subesse.
  61. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  62. commutare viam retroque repulsa reverti
  63. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  64. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  65. prima moventur enim per se primordia rerum,
  66. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  67. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  68. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  69. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  70. sic a principiis ascendit motus et exit
  71. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  72. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  73. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  74. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  75. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  76. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  77. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  78. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  79. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  80. convestire sua perfundens omnia luce,
  81. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  82. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  83. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  84. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  85. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  86. sed complexa meant inter se conque globata;
  87. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  88. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  89. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  90. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  91. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  92. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  93. debent ni mirum praecellere mobilitate
  94. et multo citius ferri quam lumina solis
  95. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  96. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  97. * * *
  98. nec persectari primordia singula quaeque,
  99. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  100. At quidam contra haec, ignari materiai,
  101. naturam non posse deum sine numine reddunt
  102. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  103. tempora mutare annorum frugesque creare
  104. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  105. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  106. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  107. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  108. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  109. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  110. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  111. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  112. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  113. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  114. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  115. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  116. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  117. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  118. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  119. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  120. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  121. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  122. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  123. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  124. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  125. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  126. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  127. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  128. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  129. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  130. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  131. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  132. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  133. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  134. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  135. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  136. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  137. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  138. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  139. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  140. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  141. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  142. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  143. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  144. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  145. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  146. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  147. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  148. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  149. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  150. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  151. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  152. incertisque locis spatio depellere paulum,
  153. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  154. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  155. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  156. nec foret offensus natus nec plaga creata
  157. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  158. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  159. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  160. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  161. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  162. avius a vera longe ratione recedit.
  163. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  164. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  165. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  166. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  167. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  168. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  169. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  170. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  171. omnia qua propter debent per inane quietum
  172. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  173. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  174. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  175. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  176. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  177. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  178. obliquos videamur et id res vera refutet.
  179. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  180. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  181. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  182. sed nihil omnino recta regione viai
  183. declinare quis est qui possit cernere sese?
  184. Denique si semper motu conectitur omnis
  185. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  186. nec declinando faciunt primordia motus
  187. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  188. ex infinito ne causam causa sequatur,
  189. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  190. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  191. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  192. declinamus item motus nec tempore certo
  193. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  194. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  195. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  196. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  197. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  198. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  199. omnis enim totum per corpus materiai
  200. copia conciri debet, concita per artus
  201. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  202. ut videas initum motus a corde creari
  203. ex animique voluntate id procedere primum,
  204. inde dari porro per totum corpus et artus.
  205. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  206. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  207. nam tum materiem totius corporis omnem
  208. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  209. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  210. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  211. pellat et invitos cogat procedere saepe
  212. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  213. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  214. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  215. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  216. et proiecta refrenatur retroque residit.
  217. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  218. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  219. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  220. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  221. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  222. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  223. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  224. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  225. id facit exiguum clinamen principiorum
  226. nec regione loci certa nec tempore certo.
  227. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  228. copia nec porro maioribus intervallis;
  229. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  230. qua propter quo nunc in motu principiorum
  231. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  232. et post haec semper simili ratione ferentur,
  233. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  234. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  235. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  236. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  237. nam neque quo possit genus ullum materiai
  238. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  239. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  240. naturam rerum mutare et vertere motus.
  241. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  242. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  243. summa tamen summa videatur stare quiete,
  244. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  245. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  246. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  247. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  248. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  249. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  250. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  251. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  252. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  253. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  254. omnia quae nobis longe confusa videntur
  255. et velut in viridi candor consistere colli.
  256. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  257. camporum complent belli simulacra cientes,
  258. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum