De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aere renidescit tellus supterque virum vi
  2. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  3. icti reiectant voces ad sidera mundi
  4. et circum volitant equites mediosque repente
  5. tramittunt valido quatientes impete campos;
  6. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  7. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  8. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  9. qualia sint et quam longe distantia formis,
  10. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  11. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  12. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  13. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  14. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  15. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  16. esse pari filo similique adfecta figura.
  17. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  18. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  19. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  20. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  21. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  22. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  23. invenies tamen inter se differre figuris.
  24. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  25. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  26. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  27. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  28. turicremas propter mactatus concidit aras
  29. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  30. at mater viridis saltus orbata peragrans
  31. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  32. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  33. conspicere amissum fetum, completque querellis
  34. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  35. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  36. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  37. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  38. oblectare animum subitamque avertere curam,
  39. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  40. derivare queunt animum curaque levare;
  41. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  42. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  43. cornigeras norunt matres agnique petulci
  44. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  45. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  46. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  47. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  48. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  49. concharumque genus parili ratione videmus
  50. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  51. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  52. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  53. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  54. unius ad certam formam primordia rerum,
  55. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  56. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  57. quare fulmineus multo penetralior ignis
  58. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  59. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  60. subtilem magis e parvis constare figuris
  61. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  62. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  63. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  64. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  65. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  66. et quamvis subito per colum vina videmus
  67. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  68. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  69. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  70. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  71. inter se possint primordia singula quaeque
  72. singula per cuiusque foramina permanare.
  73. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  74. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  75. at contra taetra absinthi natura ferique
  76. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  77. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  78. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  79. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  80. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  81. proptereaque solere vias rescindere nostris
  82. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  83. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  84. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  85. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  86. horrorem constare elementis levibus aeque
  87. ac musaea mele, per chordas organici quae
  88. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  89. neu simili penetrare putes primordia forma
  90. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  91. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  92. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  93. neve bonos rerum simili constare colores
  94. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  95. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  96. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  97. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  98. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  99. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  100. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  101. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  102. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  103. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  104. titillare magis sensus quam laedere possint,
  105. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  106. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  107. dissimili dentata modo conpungere sensus
  108. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  109. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  110. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  111. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  112. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  113. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  114. semina confundunt inter se concita sensum;
  115. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  116. tute tibi partem ferias atque experiare.
  117. qua propter longe formas distare necessest
  118. principiis, varios quae possint edere sensus.
  119. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  120. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  121. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  122. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  123. prima acie constant ictus contemnere sueta
  124. et validi silices ac duri robora ferri
  125. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  126. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  127. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  128. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  129. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  130. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  131. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  132. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  133. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  134. at non esse tamen perplexis indupedita,
  135. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  136. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  137. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  138. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  139. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  140. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  141. * * *
  142. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  143. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  144. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  145. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  146. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  147. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  148. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  149. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  150. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  151. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  152. linquit enim supera taetri primordia viri,
  153. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  154. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  155. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  156. finita variare figurarum ratione.
  157. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  158. esse infinito debebunt corporis auctu.
  159. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  160. corporis inter se multum variare figurae
  161. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  162. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  163. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  164. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  165. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  166. formai speciem totius corporis eius,
  167. quod super est, si forte voles variare figuras,
  168. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  169. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  170. si tu forte voles etiam variare figuras.
  171. ergo formarum novitatem corporis augmen
  172. subsequitur. quare non est ut credere possis
  173. esse infinitis distantia semina formis,
  174. ne quaedam cogas inmani maximitate
  175. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  176. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  177. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  178. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  179. saecla novo rerum superata colore iacerent
  180. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  181. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  182. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  183. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  184. cedere item retro possent in deteriores
  185. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  186. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  187. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  188. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  189. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  190. materiem quoque finitis differe figuris.
  191. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  192. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  193. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  194. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  195. ergo finita distant ratione creata,
  196. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  197. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  198. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  199. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  200. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  201. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  202. formarum finita, necesse est quae similes sint
  203. esse infinitas aut summam materiai
  204. finitam constare, id quod non esse probavi.
  205. * * *
  206. versibus ostendam corpuscula materiai
  207. ex infinito summam rerum usque tenere
  208. undique protelo plagarum continuato.
  209. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  210. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  211. at regione locoque alio terrisque remotis
  212. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  213. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  214. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  215. milibus e multis vallo munitur eburno,
  216. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  217. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  218. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  219. unica res quaedem nativo corpore sola,
  220. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  221. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  222. unde ea progigni possit concepta, creari
  223. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  224. quippe etenim sumant alii finita per omne
  225. corpora iactari unius genitalia rei,
  226. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  227. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  228. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  229. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  230. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  231. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  232. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  233. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  234. infidi maris insidias virisque dolumque
  235. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  236. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  237. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  238. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  239. disiectare aestus diversi materiai,
  240. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  241. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  242. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  243. et res progigni et genitas procrescere posse.
  244. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  245. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  246. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  247. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  248. nec porro rerum genitales auctificique
  249. motus perpetuo possunt servare creata.
  250. sic aequo geritur certamine principiorum
  251. ex infinito contractum tempore bellum.
  252. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  253. et superantur item. miscetur funere vagor,
  254. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  255. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  256. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  257. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  258. Illud in his obsignatum quoque rebus habere