De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe non inter se stipata cohaeret
  2. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  3. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  4. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  5. cum tamen incolumis videatur summa manere
  6. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  7. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  8. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  9. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  10. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  11. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  12. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  13. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  14. Si cessare putas rerum primordia posse
  15. cessandoque novos rerum progignere motus,
  16. avius a vera longe ratione vagaris.
  17. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  18. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  19. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  20. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  21. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  22. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  23. et quo iactari magis omnia materiai
  24. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  25. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  26. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  27. inmensumque patere in cunctas undique partis
  28. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  29. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  30. reddita corporibus primis per inane profundum,
  31. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  32. partim intervallis magnis confulta resultant,
  33. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  34. et quae cumque magis condenso conciliatu
  35. exiguis intervallis convecta resultant,
  36. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  37. haec validas saxi radices et fera ferri
  38. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  39. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  40. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  41. in magnis intervallis; haec aera rarum
  42. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  43. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  44. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  45. consociare etiam motus potuere recepta.
  46. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  47. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  48. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  49. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  50. multa minuta modis multis per inane videbis
  51. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  52. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  53. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  54. conciliis et discidiis exercita crebris;
  55. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  56. quale sit in magno iactari semper inani.
  57. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  58. exemplare dare et vestigia notitiai.
  59. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  60. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  61. quod tales turbae motus quoque materiai
  62. significant clandestinos caecosque subesse.
  63. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  64. commutare viam retroque repulsa reverti
  65. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  66. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  67. prima moventur enim per se primordia rerum,
  68. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  69. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  70. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  71. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  72. sic a principiis ascendit motus et exit
  73. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  74. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  75. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  76. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  77. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  78. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  79. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  80. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  81. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  82. convestire sua perfundens omnia luce,
  83. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  84. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  85. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  86. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  87. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  88. sed complexa meant inter se conque globata;
  89. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  90. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  91. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  92. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  93. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  94. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  95. debent ni mirum praecellere mobilitate
  96. et multo citius ferri quam lumina solis
  97. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  98. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  99. * * *