De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec persectari primordia singula quaeque,
  2. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  3. At quidam contra haec, ignari materiai,
  4. naturam non posse deum sine numine reddunt
  5. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  6. tempora mutare annorum frugesque creare
  7. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  8. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  9. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  10. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  11. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  12. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  13. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  14. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  15. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  16. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  17. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  18. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  19. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  20. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  21. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  22. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  23. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  24. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  25. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  26. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  27. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  28. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  29. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  30. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  31. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  32. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  33. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  34. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  35. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  36. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  37. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  38. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  39. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  40. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  41. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  42. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  43. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  44. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  45. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  46. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  47. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  48. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  49. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  50. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  51. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  52. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  53. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  54. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  55. incertisque locis spatio depellere paulum,
  56. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  57. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  58. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  59. nec foret offensus natus nec plaga creata
  60. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  61. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  62. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  63. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  64. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  65. avius a vera longe ratione recedit.
  66. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  67. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  68. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  69. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  70. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  71. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  72. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  73. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  74. omnia qua propter debent per inane quietum
  75. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  76. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  77. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  78. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  79. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  80. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  81. obliquos videamur et id res vera refutet.
  82. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  83. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  84. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  85. sed nihil omnino recta regione viai
  86. declinare quis est qui possit cernere sese?
  87. Denique si semper motu conectitur omnis
  88. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  89. nec declinando faciunt primordia motus
  90. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  91. ex infinito ne causam causa sequatur,
  92. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  93. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  94. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  95. declinamus item motus nec tempore certo
  96. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  97. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  98. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  99. nonne vides etiam patefactis tempore puncto