De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  2. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  3. dissimili perfecta figura principiorum.
  4. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  5. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  6. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  7. scintillasque agere ac late differre favillam.
  8. cetera consimili mentis ratione peragrans
  9. invenies igitur multarum semina rerum
  10. corpore celare et varias cohibere figuras.
  11. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  12. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  13. haec igitur variis debent constare figuris;
  14. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  15. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  16. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  17. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  18. conveniunt et res permixto semine constant.
  19. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  20. multa elementa vides multis communia verbis,
  21. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  22. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  23. non quo multa parum communis littera currat
  24. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  25. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.