De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  2. omnis enim per se divom natura necessest
  3. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  4. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  5. nam privata dolore omni, privata periclis,
  6. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  7. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  8. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  9. et quia multarum potitur primordia rerum,
  10. multa modis multis effert in lumina solis.
  11. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  12. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  13. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  14. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  15. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  16. religione animum turpi contingere parcat.
  17. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  18. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  19. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  20. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  21. dissimili vivont specie retinentque parentum
  22. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  23. tanta est in quovis genere herbae materiai
  24. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  25. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam