De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  2. expediam: tu te dictis praebere memento.
  3. nam certe non inter se stipata cohaeret
  4. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  5. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  6. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  7. cum tamen incolumis videatur summa manere
  8. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  9. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  10. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  11. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  12. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  13. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  14. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  15. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  16. Si cessare putas rerum primordia posse
  17. cessandoque novos rerum progignere motus,
  18. avius a vera longe ratione vagaris.
  19. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  20. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  21. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  22. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  23. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  24. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  25. et quo iactari magis omnia materiai
  26. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  27. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  28. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  29. inmensumque patere in cunctas undique partis
  30. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  31. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  32. reddita corporibus primis per inane profundum,
  33. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  34. partim intervallis magnis confulta resultant,
  35. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  36. et quae cumque magis condenso conciliatu
  37. exiguis intervallis convecta resultant,
  38. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  39. haec validas saxi radices et fera ferri
  40. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  41. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  42. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  43. in magnis intervallis; haec aera rarum
  44. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  45. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  46. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  47. consociare etiam motus potuere recepta.
  48. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  49. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  50. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  51. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  52. multa minuta modis multis per inane videbis
  53. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  54. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  55. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  56. conciliis et discidiis exercita crebris;
  57. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  58. quale sit in magno iactari semper inani.
  59. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  60. exemplare dare et vestigia notitiai.
  61. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  62. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  63. quod tales turbae motus quoque materiai
  64. significant clandestinos caecosque subesse.
  65. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  66. commutare viam retroque repulsa reverti
  67. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  68. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  69. prima moventur enim per se primordia rerum,
  70. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  71. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  72. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  73. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  74. sic a principiis ascendit motus et exit
  75. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  76. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  77. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  78. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  79. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  80. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  81. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  82. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  83. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  84. convestire sua perfundens omnia luce,
  85. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  86. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  87. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  88. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  89. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  90. sed complexa meant inter se conque globata;
  91. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  92. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  93. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  94. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  95. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  96. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  97. debent ni mirum praecellere mobilitate
  98. et multo citius ferri quam lumina solis
  99. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  100. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  101. * * *
  102. nec persectari primordia singula quaeque,
  103. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  104. At quidam contra haec, ignari materiai,
  105. naturam non posse deum sine numine reddunt
  106. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  107. tempora mutare annorum frugesque creare
  108. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  109. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  110. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  111. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  112. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  113. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  114. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  115. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  116. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  117. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  118. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  119. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  120. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  121. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  122. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  123. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  124. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  125. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  126. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  127. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  128. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  129. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  130. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  131. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  132. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  133. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  134. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  135. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  136. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  137. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  138. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  139. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  140. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  141. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  142. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  143. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  144. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  145. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  146. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  147. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  148. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  149. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  150. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  151. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  152. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  153. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  154. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  155. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  156. incertisque locis spatio depellere paulum,
  157. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  158. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  159. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  160. nec foret offensus natus nec plaga creata
  161. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  162. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  163. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  164. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  165. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  166. avius a vera longe ratione recedit.
  167. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  168. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  169. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  170. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  171. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  172. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  173. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  174. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  175. omnia qua propter debent per inane quietum
  176. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  177. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  178. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  179. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  180. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  181. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  182. obliquos videamur et id res vera refutet.
  183. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  184. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  185. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  186. sed nihil omnino recta regione viai
  187. declinare quis est qui possit cernere sese?
  188. Denique si semper motu conectitur omnis
  189. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  190. nec declinando faciunt primordia motus
  191. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  192. ex infinito ne causam causa sequatur,
  193. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  194. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  195. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  196. declinamus item motus nec tempore certo
  197. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?