De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  2. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  3. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  4. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  5. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  6. omnis enim totum per corpus materiai
  7. copia conciri debet, concita per artus
  8. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  9. ut videas initum motus a corde creari
  10. ex animique voluntate id procedere primum,
  11. inde dari porro per totum corpus et artus.
  12. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  13. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  14. nam tum materiem totius corporis omnem
  15. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  16. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  17. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  18. pellat et invitos cogat procedere saepe
  19. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  20. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  21. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  22. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  23. et proiecta refrenatur retroque residit.
  24. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  25. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  26. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  27. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  28. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  29. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  30. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  31. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  32. id facit exiguum clinamen principiorum
  33. nec regione loci certa nec tempore certo.
  34. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  35. copia nec porro maioribus intervallis;
  36. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  37. qua propter quo nunc in motu principiorum
  38. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  39. et post haec semper simili ratione ferentur,
  40. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  41. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  42. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  43. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  44. nam neque quo possit genus ullum materiai
  45. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  46. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  47. naturam rerum mutare et vertere motus.
  48. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  49. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  50. summa tamen summa videatur stare quiete,
  51. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  52. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  53. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  54. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  55. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  56. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  57. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  58. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  59. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  60. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  61. omnia quae nobis longe confusa videntur
  62. et velut in viridi candor consistere colli.
  63. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  64. camporum complent belli simulacra cientes,
  65. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  66. aere renidescit tellus supterque virum vi
  67. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  68. icti reiectant voces ad sidera mundi
  69. et circum volitant equites mediosque repente
  70. tramittunt valido quatientes impete campos;
  71. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  72. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  73. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  74. qualia sint et quam longe distantia formis,
  75. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  76. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  77. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  78. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  79. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  80. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  81. esse pari filo similique adfecta figura.
  82. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  83. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  84. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  85. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  86. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  87. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  88. invenies tamen inter se differre figuris.
  89. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  90. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  91. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  92. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  93. turicremas propter mactatus concidit aras
  94. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  95. at mater viridis saltus orbata peragrans
  96. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  97. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  98. conspicere amissum fetum, completque querellis
  99. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  100. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  101. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  102. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  103. oblectare animum subitamque avertere curam,
  104. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  105. derivare queunt animum curaque levare;
  106. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  107. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  108. cornigeras norunt matres agnique petulci
  109. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  110. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  111. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  112. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  113. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  114. concharumque genus parili ratione videmus
  115. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  116. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  117. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  118. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  119. unius ad certam formam primordia rerum,
  120. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  121. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  122. quare fulmineus multo penetralior ignis
  123. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  124. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  125. subtilem magis e parvis constare figuris
  126. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  127. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  128. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  129. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  130. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  131. et quamvis subito per colum vina videmus
  132. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  133. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  134. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  135. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  136. inter se possint primordia singula quaeque
  137. singula per cuiusque foramina permanare.
  138. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  139. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  140. at contra taetra absinthi natura ferique
  141. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  142. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  143. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  144. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  145. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  146. proptereaque solere vias rescindere nostris
  147. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  148. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  149. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  150. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  151. horrorem constare elementis levibus aeque
  152. ac musaea mele, per chordas organici quae
  153. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  154. neu simili penetrare putes primordia forma
  155. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  156. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  157. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  158. neve bonos rerum simili constare colores
  159. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  160. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  161. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  162. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  163. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  164. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  165. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  166. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  167. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  168. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  169. titillare magis sensus quam laedere possint,
  170. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  171. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  172. dissimili dentata modo conpungere sensus
  173. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  174. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  175. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  176. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  177. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  178. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  179. semina confundunt inter se concita sensum;
  180. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  181. tute tibi partem ferias atque experiare.
  182. qua propter longe formas distare necessest
  183. principiis, varios quae possint edere sensus.
  184. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  185. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  186. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  187. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  188. prima acie constant ictus contemnere sueta
  189. et validi silices ac duri robora ferri
  190. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  191. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  192. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  193. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  194. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  195. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  196. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  197. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,