De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  2. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  3. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  4. expediam: tu te dictis praebere memento.
  5. nam certe non inter se stipata cohaeret
  6. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  7. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  8. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  9. cum tamen incolumis videatur summa manere
  10. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  11. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  12. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  13. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  14. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  15. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  16. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  17. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  18. Si cessare putas rerum primordia posse
  19. cessandoque novos rerum progignere motus,
  20. avius a vera longe ratione vagaris.
  21. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  22. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  23. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  24. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  25. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  26. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  27. et quo iactari magis omnia materiai
  28. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  29. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  30. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  31. inmensumque patere in cunctas undique partis
  32. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  33. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  34. reddita corporibus primis per inane profundum,
  35. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  36. partim intervallis magnis confulta resultant,
  37. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  38. et quae cumque magis condenso conciliatu
  39. exiguis intervallis convecta resultant,
  40. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  41. haec validas saxi radices et fera ferri
  42. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  43. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  44. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  45. in magnis intervallis; haec aera rarum
  46. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  47. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  48. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  49. consociare etiam motus potuere recepta.
  50. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  51. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  52. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  53. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  54. multa minuta modis multis per inane videbis
  55. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  56. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  57. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  58. conciliis et discidiis exercita crebris;
  59. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  60. quale sit in magno iactari semper inani.
  61. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  62. exemplare dare et vestigia notitiai.
  63. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  64. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  65. quod tales turbae motus quoque materiai
  66. significant clandestinos caecosque subesse.
  67. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  68. commutare viam retroque repulsa reverti
  69. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  70. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  71. prima moventur enim per se primordia rerum,
  72. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  73. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  74. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  75. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  76. sic a principiis ascendit motus et exit
  77. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  78. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  79. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  80. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  81. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  82. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  83. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  84. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  85. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  86. convestire sua perfundens omnia luce,
  87. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  88. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  89. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  90. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  91. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  92. sed complexa meant inter se conque globata;
  93. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  94. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  95. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  96. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  97. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  98. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  99. debent ni mirum praecellere mobilitate
  100. et multo citius ferri quam lumina solis
  101. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  102. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  103. * * *
  104. nec persectari primordia singula quaeque,
  105. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  106. At quidam contra haec, ignari materiai,
  107. naturam non posse deum sine numine reddunt
  108. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  109. tempora mutare annorum frugesque creare
  110. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  111. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  112. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  113. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  114. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  115. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  116. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  117. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  118. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  119. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  120. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  121. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  122. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  123. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  124. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  125. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  126. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  127. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  128. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  129. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  130. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  131. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  132. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  133. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  134. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  135. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  136. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  137. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  138. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  139. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  140. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  141. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  142. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  143. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  144. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  145. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  146. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  147. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  148. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  149. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  150. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  151. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  152. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  153. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  154. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  155. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  156. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  157. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  158. incertisque locis spatio depellere paulum,
  159. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  160. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  161. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  162. nec foret offensus natus nec plaga creata
  163. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  164. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  165. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  166. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  167. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  168. avius a vera longe ratione recedit.
  169. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  170. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  171. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  172. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  173. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  174. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  175. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  176. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  177. omnia qua propter debent per inane quietum
  178. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  179. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  180. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  181. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  182. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  183. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  184. obliquos videamur et id res vera refutet.
  185. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  186. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  187. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  188. sed nihil omnino recta regione viai
  189. declinare quis est qui possit cernere sese?
  190. Denique si semper motu conectitur omnis
  191. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  192. nec declinando faciunt primordia motus
  193. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  194. ex infinito ne causam causa sequatur,
  195. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  196. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  197. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  198. declinamus item motus nec tempore certo
  199. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  200. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  201. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  202. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  203. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  204. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  205. omnis enim totum per corpus materiai
  206. copia conciri debet, concita per artus
  207. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  208. ut videas initum motus a corde creari
  209. ex animique voluntate id procedere primum,
  210. inde dari porro per totum corpus et artus.
  211. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  212. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  213. nam tum materiem totius corporis omnem
  214. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  215. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  216. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  217. pellat et invitos cogat procedere saepe
  218. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  219. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  220. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  221. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  222. et proiecta refrenatur retroque residit.
  223. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  224. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  225. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  226. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  227. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  228. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  229. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  230. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  231. id facit exiguum clinamen principiorum
  232. nec regione loci certa nec tempore certo.