De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  2. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  3. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  4. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  5. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  6. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  7. cum pueri circum puerum pernice chorea
  8. armat et in numerum pernice chorea
  9. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  10. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  11. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  12. propterea magnam armati matrem comitantur,
  13. aut quia significant divam praedicere ut armis
  14. ac virtute velint patriam defendere terram
  15. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  16. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  17. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  18. omnis enim per se divom natura necessest
  19. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  20. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  21. nam privata dolore omni, privata periclis,
  22. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  23. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  24. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  25. et quia multarum potitur primordia rerum,
  26. multa modis multis effert in lumina solis.
  27. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  28. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  29. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  30. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  31. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  32. religione animum turpi contingere parcat.
  33. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  34. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  35. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  36. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  37. dissimili vivont specie retinentque parentum
  38. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  39. tanta est in quovis genere herbae materiai
  40. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  41. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  42. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  43. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  44. dissimili perfecta figura principiorum.
  45. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  46. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  47. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  48. scintillasque agere ac late differre favillam.
  49. cetera consimili mentis ratione peragrans
  50. invenies igitur multarum semina rerum
  51. corpore celare et varias cohibere figuras.
  52. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  53. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  54. haec igitur variis debent constare figuris;
  55. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  56. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  57. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  58. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  59. conveniunt et res permixto semine constant.
  60. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  61. multa elementa vides multis communia verbis,
  62. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  63. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  64. non quo multa parum communis littera currat
  65. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  66. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  67. sic aliis in rebus item communia multa
  68. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  69. dissimili tamen inter se consistere summa
  70. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  71. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  72. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  73. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  74. semiferas hominum species existere et altos
  75. inter dum ramos egigni corpore vivo
  76. multaque conecti terrestria membra marinis,
  77. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  78. pascere naturam per terras omniparentis.
  79. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  80. seminibus certis certa genetrice creata
  81. conservare genus crescentia posse videmus.
  82. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  83. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  84. corpora discedunt conexaque convenientis
  85. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  86. reicere in terras naturam, multaque caecis
  87. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  88. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  89. vitalis motus consentire atque imitari.
  90. sed ne forte putes animalia sola teneri
  91. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  92. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  93. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  94. dissimili constare figura principiorum;
  95. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  96. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  97. semina cum porro distent, differre necessust
  98. intervalla vias conexus pondera plagas
  99. concursus motus; quae non animalia solum
  100. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  101. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  102. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  103. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  104. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  105. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  106. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  107. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  108. corpora consimili sint eius tincta colore;
  109. nullus enim color est omnino materiai
  110. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  111. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  112. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  113. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  114. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  115. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  116. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  117. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  118. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  119. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  120. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  121. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  122. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  123. immutabile enim quiddam superare necessest,
  124. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  125. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  126. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  127. proinde colore cave contingas semina rerum,
  128. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  129. Praeterea si nulla coloris principiis est
  130. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  131. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  132. propterea magni quod refert, semina quaeque
  133. cum quibus et quali positura contineantur
  134. et quos inter se dent motus accipiantque,
  135. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  136. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  137. marmoreo fieri possint candore repente,
  138. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  139. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  140. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  141. materies ubi permixta est illius et ordo
  142. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  143. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  144. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  145. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  146. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  147. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  148. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  149. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  150. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  151. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  152. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  153. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  154. aut alio in quovis uno puroque nitore
  155. dissimiles longe inter se variosque colores.
  156. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  157. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  158. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  159. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  160. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  161. principiis rerum non numquam causa colores,
  162. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  163. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  164. quippe etenim multo proclivius exorientur
  165. candida de nullo quam nigro nata colore
  166. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  167. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  168. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  169. scire licet quam sint nullo velata colore;
  170. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  171. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  172. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  173. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  174. quae sita cervices circum collumque coronat;
  175. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  176. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  177. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  178. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  179. consimili mutat ratione obversa colores;
  180. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  181. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  182. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  183. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  184. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  185. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  186. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  187. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  188. sed variis formis variantes edere tactus.
  189. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  190. est natura coloris et omnia principiorum
  191. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  192. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  193. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  194. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  195. ex albis album pinnis iactare colorem
  196. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  197. aut alio quovis uno varioque colore.
  198. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  199. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  200. evanescere paulatim stinguique colorem;
  201. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  202. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  203. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  204. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  205. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  206. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  207. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  208. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  209. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  210. scire licet quaedam tam constare orba colore
  211. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  212. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  213. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  214. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  215. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  216. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  217. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  218. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  219. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  220. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  221. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  222. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  223. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  224. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  225. concoctosque suo contractans perdere viro,
  226. propter eandem rem debent primordia rerum
  227. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  228. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  229. nec simili ratione saporem denique quemquam
  230. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  231. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  232. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  233. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  234. inmortalia si volumus subiungere rebus
  235. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  236. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  237. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  238. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  239. principiis constare. neque id manufesta refutant
  240. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  241. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  242. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  243. quippe videre licet vivos existere vermes
  244. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  245. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  246. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  247. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  248. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  249. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  250. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  251. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  252. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  253. non alia longe ratione atque arida ligna
  254. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  255. iamne vides igitur magni primordia rerum
  256. referre in quali sint ordine quaeque locata
  257. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  258. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  259. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  260. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  261. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  262. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  263. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  264. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  265. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  266. sed magni referre ea primum quantula constent,
  267. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  268. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  269. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  270. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  271. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  272. antiquis ex ordinibus permota nova re
  273. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  274. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  275. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  276. * * *
  277. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  278. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  279. mollia mortali consistere corpore creta.
  280. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  281. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  282. aut similis totis animalibus esse putari.
  283. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  284. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  285. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  286. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  287. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  288. vitali ut possint consentire undique sensu.
  289. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  290. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  291. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  292. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  293. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  294. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  295. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  296. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  297. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  298. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  299. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  300. quatinus in pullos animalis vertier ova
  301. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  302. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  303. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  304. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  305. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  306. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  307. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  308. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  309. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  310. Principio nequeunt ullius corporis esse
  311. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  312. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  313. aere fluminibus terris terraque creatis,
  314. nec congressa modo vitalis convenientes
  315. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  316. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  317. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  318. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  319. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  320. dissoluuntur enim positurae principiorum
  321. et penitus motus vitales inpediuntur,
  322. donec materies omnis concussa per artus
  323. vitalis animae nodos a corpore solvit
  324. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  325. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  326. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  327. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  328. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  329. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  330. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  331. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  332. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  333. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  334. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  335. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  336. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  337. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  338. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  339. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  340. scire licet nullo primordia posse dolore
  341. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  342. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  343. corporibus, quorum motus novitate laborent
  344. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  345. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  346. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  347. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  348. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  349. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  350. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  351. multaque de rerum mixtura dicere callent
  352. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  353. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  354. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  355. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  356. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  357. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  358. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  359. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  360. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  361. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  362. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  363. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  364. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  365. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  366. umoris guttas mater cum terra recepit,
  367. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  368. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  369. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  370. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  371. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  372. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  373. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  374. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  375. nec sic interemit mors res ut materiai
  376. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  377. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  378. res ut convertant formas mutentque colores
  379. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  380. ut noscas referre earum primordia rerum
  381. cum quibus et quali positura contineantur
  382. et quos inter se dent motus accipiantque,
  383. neve putes aeterna penes residere potesse
  384. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  385. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  386. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  387. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  388. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  389. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  390. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  391. consimilis; verum positura discrepitant res.
  392. sic ipsis in rebus item iam materiai
  393. intervalla vias conexus pondera plagas
  394. concursus motus ordo positura figurae
  395. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  396. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  397. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  398. accedere et nova se species ostendere rerum.
  399. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  400. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  401. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  402. quod non paulatim minuant mirarier omnes,