De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. avius a vera longe ratione recedit.
  2. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  3. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  4. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  5. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  6. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  7. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  8. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  9. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  10. omnia qua propter debent per inane quietum
  11. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  12. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  13. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  14. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  15. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  16. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  17. obliquos videamur et id res vera refutet.
  18. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  19. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  20. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  21. sed nihil omnino recta regione viai
  22. declinare quis est qui possit cernere sese?
  23. Denique si semper motu conectitur omnis
  24. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  25. nec declinando faciunt primordia motus
  26. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  27. ex infinito ne causam causa sequatur,
  28. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  29. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  30. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  31. declinamus item motus nec tempore certo
  32. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  33. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  34. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  35. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  36. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  37. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  38. omnis enim totum per corpus materiai
  39. copia conciri debet, concita per artus
  40. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  41. ut videas initum motus a corde creari
  42. ex animique voluntate id procedere primum,
  43. inde dari porro per totum corpus et artus.
  44. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  45. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  46. nam tum materiem totius corporis omnem
  47. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  48. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  49. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  50. pellat et invitos cogat procedere saepe
  51. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  52. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  53. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  54. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  55. et proiecta refrenatur retroque residit.
  56. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  57. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  58. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  59. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  60. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  61. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  62. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  63. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  64. id facit exiguum clinamen principiorum
  65. nec regione loci certa nec tempore certo.
  66. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  67. copia nec porro maioribus intervallis;
  68. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  69. qua propter quo nunc in motu principiorum
  70. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  71. et post haec semper simili ratione ferentur,
  72. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  73. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  74. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  75. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  76. nam neque quo possit genus ullum materiai
  77. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  78. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  79. naturam rerum mutare et vertere motus.
  80. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  81. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  82. summa tamen summa videatur stare quiete,
  83. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  84. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  85. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  86. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  87. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  88. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  89. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  90. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  91. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  92. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  93. omnia quae nobis longe confusa videntur
  94. et velut in viridi candor consistere colli.
  95. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  96. camporum complent belli simulacra cientes,
  97. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  98. aere renidescit tellus supterque virum vi
  99. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  100. icti reiectant voces ad sidera mundi
  101. et circum volitant equites mediosque repente
  102. tramittunt valido quatientes impete campos;
  103. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  104. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  105. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  106. qualia sint et quam longe distantia formis,
  107. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  108. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  109. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  110. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  111. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  112. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  113. esse pari filo similique adfecta figura.
  114. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  115. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  116. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  117. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  118. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  119. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  120. invenies tamen inter se differre figuris.
  121. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  122. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  123. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  124. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  125. turicremas propter mactatus concidit aras
  126. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  127. at mater viridis saltus orbata peragrans
  128. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  129. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  130. conspicere amissum fetum, completque querellis
  131. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  132. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  133. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  134. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  135. oblectare animum subitamque avertere curam,
  136. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  137. derivare queunt animum curaque levare;
  138. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  139. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  140. cornigeras norunt matres agnique petulci
  141. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  142. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  143. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  144. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  145. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  146. concharumque genus parili ratione videmus
  147. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  148. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  149. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  150. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  151. unius ad certam formam primordia rerum,
  152. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  153. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  154. quare fulmineus multo penetralior ignis
  155. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  156. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  157. subtilem magis e parvis constare figuris
  158. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  159. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  160. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  161. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  162. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  163. et quamvis subito per colum vina videmus
  164. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  165. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  166. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  167. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  168. inter se possint primordia singula quaeque
  169. singula per cuiusque foramina permanare.
  170. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  171. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  172. at contra taetra absinthi natura ferique
  173. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  174. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  175. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  176. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  177. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  178. proptereaque solere vias rescindere nostris
  179. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  180. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  181. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  182. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  183. horrorem constare elementis levibus aeque
  184. ac musaea mele, per chordas organici quae
  185. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  186. neu simili penetrare putes primordia forma
  187. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  188. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  189. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  190. neve bonos rerum simili constare colores
  191. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  192. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  193. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  194. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  195. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  196. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  197. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  198. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  199. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  200. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  201. titillare magis sensus quam laedere possint,
  202. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  203. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  204. dissimili dentata modo conpungere sensus
  205. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  206. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  207. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  208. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  209. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  210. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  211. semina confundunt inter se concita sensum;
  212. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  213. tute tibi partem ferias atque experiare.
  214. qua propter longe formas distare necessest
  215. principiis, varios quae possint edere sensus.
  216. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  217. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  218. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  219. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  220. prima acie constant ictus contemnere sueta
  221. et validi silices ac duri robora ferri
  222. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  223. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  224. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  225. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  226. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  227. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  228. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  229. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  230. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  231. at non esse tamen perplexis indupedita,
  232. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  233. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  234. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  235. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  236. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  237. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  238. * * *
  239. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  240. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  241. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  242. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  243. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  244. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  245. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  246. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  247. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  248. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  249. linquit enim supera taetri primordia viri,
  250. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  251. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  252. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  253. finita variare figurarum ratione.
  254. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  255. esse infinito debebunt corporis auctu.
  256. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  257. corporis inter se multum variare figurae
  258. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  259. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  260. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  261. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  262. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  263. formai speciem totius corporis eius,
  264. quod super est, si forte voles variare figuras,
  265. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  266. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  267. si tu forte voles etiam variare figuras.
  268. ergo formarum novitatem corporis augmen
  269. subsequitur. quare non est ut credere possis
  270. esse infinitis distantia semina formis,
  271. ne quaedam cogas inmani maximitate
  272. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  273. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  274. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  275. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  276. saecla novo rerum superata colore iacerent
  277. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  278. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  279. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  280. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  281. cedere item retro possent in deteriores
  282. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  283. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  284. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  285. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  286. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  287. materiem quoque finitis differe figuris.
  288. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  289. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  290. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  291. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  292. ergo finita distant ratione creata,
  293. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  294. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  295. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  296. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  297. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  298. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  299. formarum finita, necesse est quae similes sint
  300. esse infinitas aut summam materiai
  301. finitam constare, id quod non esse probavi.
  302. * * *
  303. versibus ostendam corpuscula materiai
  304. ex infinito summam rerum usque tenere
  305. undique protelo plagarum continuato.
  306. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  307. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  308. at regione locoque alio terrisque remotis
  309. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  310. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  311. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  312. milibus e multis vallo munitur eburno,
  313. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  314. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  315. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  316. unica res quaedem nativo corpore sola,
  317. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  318. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  319. unde ea progigni possit concepta, creari
  320. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  321. quippe etenim sumant alii finita per omne
  322. corpora iactari unius genitalia rei,
  323. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  324. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  325. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  326. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  327. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  328. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  329. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  330. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  331. infidi maris insidias virisque dolumque
  332. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  333. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  334. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  335. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  336. disiectare aestus diversi materiai,
  337. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  338. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  339. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  340. et res progigni et genitas procrescere posse.
  341. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  342. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  343. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  344. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  345. nec porro rerum genitales auctificique
  346. motus perpetuo possunt servare creata.
  347. sic aequo geritur certamine principiorum
  348. ex infinito contractum tempore bellum.
  349. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  350. et superantur item. miscetur funere vagor,
  351. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  352. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  353. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  354. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  355. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  356. convenit et memori mandatum mente tenere,
  357. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  358. quod genere ex uno consistat principiorum,
  359. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  360. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  361. atque potestates, ita plurima principiorum
  362. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  363. Principio tellus habet in se corpora prima,
  364. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  365. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  366. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  367. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  368. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  369. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  370. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  371. montivago generi possit praebere ferarum.
  372. quare magna deum mater materque ferarum
  373. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  374. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  375. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  376. aeris in spatio magnam pendere docentes
  377. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  378. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  379. officiis debet molliri victa parentum.
  380. muralique caput summum cinxere corona,
  381. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  382. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  383. horrifice fertur divinae matris imago.
  384. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  385. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  386. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  387. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  388. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  389. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  390. significare volunt indignos esse putandos,
  391. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  392. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  393. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  394. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  395. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  396. ingratos animos atque impia pectora volgi
  397. conterrere metu quae possint numine divae.
  398. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  399. munificat tacita mortalis muta salute,
  400. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  401. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  402. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.