De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. munificat tacita mortalis muta salute,
  2. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  3. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  4. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  5. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  6. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  7. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  8. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  9. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  10. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  11. cum pueri circum puerum pernice chorea
  12. armat et in numerum pernice chorea
  13. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  14. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  15. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  16. propterea magnam armati matrem comitantur,
  17. aut quia significant divam praedicere ut armis
  18. ac virtute velint patriam defendere terram
  19. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  20. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  21. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  22. omnis enim per se divom natura necessest
  23. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  24. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  25. nam privata dolore omni, privata periclis,