De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  2. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  3. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  4. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  5. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  6. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  7. significare volunt indignos esse putandos,
  8. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  9. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  10. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  11. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  12. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  13. ingratos animos atque impia pectora volgi
  14. conterrere metu quae possint numine divae.
  15. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  16. munificat tacita mortalis muta salute,
  17. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  18. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  19. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  20. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  21. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  22. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  23. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  24. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  25. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  26. cum pueri circum puerum pernice chorea
  27. armat et in numerum pernice chorea
  28. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  29. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  30. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  31. propterea magnam armati matrem comitantur,
  32. aut quia significant divam praedicere ut armis
  33. ac virtute velint patriam defendere terram
  34. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  35. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  36. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  37. omnis enim per se divom natura necessest
  38. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  39. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  40. nam privata dolore omni, privata periclis,
  41. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  42. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  43. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  44. et quia multarum potitur primordia rerum,
  45. multa modis multis effert in lumina solis.
  46. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  47. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  48. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  49. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  50. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  51. religione animum turpi contingere parcat.
  52. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  53. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  54. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  55. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  56. dissimili vivont specie retinentque parentum
  57. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  58. tanta est in quovis genere herbae materiai
  59. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  60. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  61. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  62. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  63. dissimili perfecta figura principiorum.
  64. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  65. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  66. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  67. scintillasque agere ac late differre favillam.
  68. cetera consimili mentis ratione peragrans
  69. invenies igitur multarum semina rerum
  70. corpore celare et varias cohibere figuras.
  71. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  72. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  73. haec igitur variis debent constare figuris;
  74. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  75. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  76. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  77. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  78. conveniunt et res permixto semine constant.
  79. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  80. multa elementa vides multis communia verbis,
  81. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  82. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  83. non quo multa parum communis littera currat
  84. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  85. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.