De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. formarum finita, necesse est quae similes sint
  2. esse infinitas aut summam materiai
  3. finitam constare, id quod non esse probavi.
  4. * * *
  5. versibus ostendam corpuscula materiai
  6. ex infinito summam rerum usque tenere
  7. undique protelo plagarum continuato.
  8. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  9. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  10. at regione locoque alio terrisque remotis
  11. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  12. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  13. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  14. milibus e multis vallo munitur eburno,
  15. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  16. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  17. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  18. unica res quaedem nativo corpore sola,
  19. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  20. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  21. unde ea progigni possit concepta, creari
  22. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  23. quippe etenim sumant alii finita per omne
  24. corpora iactari unius genitalia rei,
  25. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  26. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  27. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  28. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  29. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  30. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  31. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  32. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  33. infidi maris insidias virisque dolumque
  34. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  35. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  36. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  37. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  38. disiectare aestus diversi materiai,
  39. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  40. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  41. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  42. et res progigni et genitas procrescere posse.
  43. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  44. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  45. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  46. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  47. nec porro rerum genitales auctificique
  48. motus perpetuo possunt servare creata.
  49. sic aequo geritur certamine principiorum
  50. ex infinito contractum tempore bellum.
  51. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  52. et superantur item. miscetur funere vagor,
  53. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  54. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  55. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  56. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  57. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  58. convenit et memori mandatum mente tenere,
  59. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  60. quod genere ex uno consistat principiorum,
  61. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  62. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  63. atque potestates, ita plurima principiorum
  64. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  65. Principio tellus habet in se corpora prima,
  66. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  67. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  68. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  69. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  70. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  71. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  72. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  73. montivago generi possit praebere ferarum.
  74. quare magna deum mater materque ferarum
  75. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  76. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  77. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  78. aeris in spatio magnam pendere docentes
  79. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  80. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  81. officiis debet molliri victa parentum.
  82. muralique caput summum cinxere corona,
  83. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  84. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  85. horrifice fertur divinae matris imago.