De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiant, sed naturae species ratioque.
  2. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  3. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  4. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  5. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  6. expediam: tu te dictis praebere memento.
  7. nam certe non inter se stipata cohaeret
  8. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  9. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  10. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  11. cum tamen incolumis videatur summa manere
  12. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  13. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  14. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  15. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  16. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  17. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  18. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  19. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  20. Si cessare putas rerum primordia posse
  21. cessandoque novos rerum progignere motus,
  22. avius a vera longe ratione vagaris.
  23. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  24. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  25. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  26. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  27. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  28. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  29. et quo iactari magis omnia materiai
  30. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  31. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  32. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  33. inmensumque patere in cunctas undique partis
  34. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  35. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  36. reddita corporibus primis per inane profundum,
  37. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  38. partim intervallis magnis confulta resultant,
  39. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  40. et quae cumque magis condenso conciliatu
  41. exiguis intervallis convecta resultant,
  42. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  43. haec validas saxi radices et fera ferri
  44. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  45. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  46. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  47. in magnis intervallis; haec aera rarum
  48. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  49. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  50. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  51. consociare etiam motus potuere recepta.
  52. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  53. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  54. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  55. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  56. multa minuta modis multis per inane videbis
  57. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  58. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  59. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  60. conciliis et discidiis exercita crebris;
  61. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  62. quale sit in magno iactari semper inani.