De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  2. exemplare dare et vestigia notitiai.
  3. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  4. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  5. quod tales turbae motus quoque materiai
  6. significant clandestinos caecosque subesse.
  7. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  8. commutare viam retroque repulsa reverti
  9. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  10. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  11. prima moventur enim per se primordia rerum,
  12. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  13. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  14. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  15. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  16. sic a principiis ascendit motus et exit
  17. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  18. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  19. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  20. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  21. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  22. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  23. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  24. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  25. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  26. convestire sua perfundens omnia luce,
  27. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  28. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  29. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  30. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  31. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  32. sed complexa meant inter se conque globata;
  33. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  34. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  35. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  36. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  37. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  38. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  39. debent ni mirum praecellere mobilitate
  40. et multo citius ferri quam lumina solis
  41. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  42. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  43. * * *
  44. nec persectari primordia singula quaeque,
  45. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  46. At quidam contra haec, ignari materiai,
  47. naturam non posse deum sine numine reddunt
  48. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  49. tempora mutare annorum frugesque creare
  50. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  51. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  52. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  53. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  54. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  55. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  56. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  57. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  58. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  59. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  60. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  61. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  62. nunc id quod super est de motibus expediemus.