De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito contractum tempore bellum.
  2. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  3. et superantur item. miscetur funere vagor,
  4. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  5. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  6. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  7. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  8. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  9. convenit et memori mandatum mente tenere,
  10. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  11. quod genere ex uno consistat principiorum,
  12. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  13. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  14. atque potestates, ita plurima principiorum
  15. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  16. Principio tellus habet in se corpora prima,
  17. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  18. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  19. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  20. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  21. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  22. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  23. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  24. montivago generi possit praebere ferarum.
  25. quare magna deum mater materque ferarum
  26. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  27. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  28. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  29. aeris in spatio magnam pendere docentes
  30. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  31. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  32. officiis debet molliri victa parentum.
  33. muralique caput summum cinxere corona,
  34. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  35. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  36. horrifice fertur divinae matris imago.
  37. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  38. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  39. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  40. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  41. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  42. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  43. significare volunt indignos esse putandos,
  44. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  45. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  46. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  47. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  48. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  49. ingratos animos atque impia pectora volgi
  50. conterrere metu quae possint numine divae.
  51. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  52. munificat tacita mortalis muta salute,
  53. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  54. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  55. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  56. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  57. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  58. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  59. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  60. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  61. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  62. cum pueri circum puerum pernice chorea
  63. armat et in numerum pernice chorea
  64. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  65. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  66. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  67. propterea magnam armati matrem comitantur,
  68. aut quia significant divam praedicere ut armis
  69. ac virtute velint patriam defendere terram
  70. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  71. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  72. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  73. omnis enim per se divom natura necessest
  74. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  75. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  76. nam privata dolore omni, privata periclis,
  77. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  78. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  79. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  80. et quia multarum potitur primordia rerum,
  81. multa modis multis effert in lumina solis.
  82. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  83. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  84. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  85. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  86. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  87. religione animum turpi contingere parcat.
  88. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  89. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  90. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  91. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  92. dissimili vivont specie retinentque parentum
  93. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  94. tanta est in quovis genere herbae materiai
  95. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  96. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  97. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  98. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  99. dissimili perfecta figura principiorum.
  100. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  101. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  102. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  103. scintillasque agere ac late differre favillam.
  104. cetera consimili mentis ratione peragrans
  105. invenies igitur multarum semina rerum
  106. corpore celare et varias cohibere figuras.