De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  2. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  3. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  4. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  5. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  6. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  7. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  8. infidi maris insidias virisque dolumque
  9. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  10. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  11. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  12. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  13. disiectare aestus diversi materiai,
  14. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  15. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  16. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  17. et res progigni et genitas procrescere posse.
  18. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  19. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  20. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  21. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  22. nec porro rerum genitales auctificique
  23. motus perpetuo possunt servare creata.
  24. sic aequo geritur certamine principiorum
  25. ex infinito contractum tempore bellum.
  26. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  27. et superantur item. miscetur funere vagor,
  28. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  29. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  30. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  31. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  32. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  33. convenit et memori mandatum mente tenere,
  34. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  35. quod genere ex uno consistat principiorum,
  36. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  37. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  38. atque potestates, ita plurima principiorum
  39. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  40. Principio tellus habet in se corpora prima,
  41. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  42. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  43. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  44. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  45. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  46. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  47. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  48. montivago generi possit praebere ferarum.
  49. quare magna deum mater materque ferarum
  50. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  51. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  52. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  53. aeris in spatio magnam pendere docentes
  54. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  55. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  56. officiis debet molliri victa parentum.
  57. muralique caput summum cinxere corona,
  58. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  59. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  60. horrifice fertur divinae matris imago.
  61. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  62. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  63. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  64. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  65. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  66. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  67. significare volunt indignos esse putandos,
  68. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  69. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  70. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  71. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  72. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  73. ingratos animos atque impia pectora volgi
  74. conterrere metu quae possint numine divae.
  75. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  76. munificat tacita mortalis muta salute,
  77. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  78. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  79. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  80. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  81. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  82. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  83. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  84. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  85. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  86. cum pueri circum puerum pernice chorea
  87. armat et in numerum pernice chorea
  88. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  89. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  90. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  91. propterea magnam armati matrem comitantur,
  92. aut quia significant divam praedicere ut armis
  93. ac virtute velint patriam defendere terram
  94. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  95. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  96. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  97. omnis enim per se divom natura necessest
  98. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  99. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  100. nam privata dolore omni, privata periclis,
  101. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  102. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  103. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  104. et quia multarum potitur primordia rerum,
  105. multa modis multis effert in lumina solis.
  106. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  107. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  108. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  109. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  110. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  111. religione animum turpi contingere parcat.
  112. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  113. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  114. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  115. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  116. dissimili vivont specie retinentque parentum
  117. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  118. tanta est in quovis genere herbae materiai
  119. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  120. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  121. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  122. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  123. dissimili perfecta figura principiorum.
  124. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  125. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  126. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  127. scintillasque agere ac late differre favillam.
  128. cetera consimili mentis ratione peragrans
  129. invenies igitur multarum semina rerum
  130. corpore celare et varias cohibere figuras.
  131. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  132. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  133. haec igitur variis debent constare figuris;
  134. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  135. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  136. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  137. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  138. conveniunt et res permixto semine constant.
  139. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  140. multa elementa vides multis communia verbis,
  141. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  142. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  143. non quo multa parum communis littera currat
  144. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  145. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  146. sic aliis in rebus item communia multa
  147. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  148. dissimili tamen inter se consistere summa
  149. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  150. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  151. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  152. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  153. semiferas hominum species existere et altos
  154. inter dum ramos egigni corpore vivo
  155. multaque conecti terrestria membra marinis,
  156. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  157. pascere naturam per terras omniparentis.
  158. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  159. seminibus certis certa genetrice creata
  160. conservare genus crescentia posse videmus.
  161. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  162. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  163. corpora discedunt conexaque convenientis
  164. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  165. reicere in terras naturam, multaque caecis
  166. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  167. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  168. vitalis motus consentire atque imitari.
  169. sed ne forte putes animalia sola teneri
  170. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  171. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  172. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  173. dissimili constare figura principiorum;
  174. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  175. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  176. semina cum porro distent, differre necessust
  177. intervalla vias conexus pondera plagas
  178. concursus motus; quae non animalia solum
  179. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  180. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  181. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  182. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  183. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  184. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  185. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  186. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  187. corpora consimili sint eius tincta colore;
  188. nullus enim color est omnino materiai
  189. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  190. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  191. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  192. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  193. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  194. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  195. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  196. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  197. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  198. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  199. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  200. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  201. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  202. immutabile enim quiddam superare necessest,
  203. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  204. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  205. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  206. proinde colore cave contingas semina rerum,
  207. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.